Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 309

Karl der Grosse schenkt dem von den Heiden zerstörten Kloster in Gerri Kirchen und Besitz.

Ego Carolus rex dono domino deo et sancto Vincentio Gerrensi monasterio. Postulaverint monachi et abbas Guademirus, ut darem eis aliquid, sicuti et facio. Dono namque Sanctum Petrum de Paliars cum illius alodio et dono totas illas ecclesias, quae sunt de Nocaria usque in Capistrano, et dono ipsam villam ac totas illas villas de Seguis et curticellam et puio et illas franquesas et ipsum castrum de Bahen et Isen et Osset et ipsam sylvam et ipsam rocham et ipsas villas totas ab integro, decimam de ipsas villas de Echa et ipsas ecclesias de Thaus cum decimis et primitiis, toto ab integro, et illas condaminas duas ab integro et illas ecclesias de Montagnon totas ab integro. Hoc totum dono et concedo omnes ecclesias et villas cum oblationibus et servitiis, quod debent ad seniorem facere.

Actum est hoc ex praecepto Caroli regis, qui hoc donum fecit monasterio Gerrensi, qui erat destructum a paganis.

Signum Fredoli comitis.

Signum Guidonis comitis.

Signum Berengarii et alii multi testes.

Astremirus presbyter rogatus a rege scripsit.