Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 304

Karl der Grosse schenkt dem Kloster St. Hilaire im Gau Carcassonne verödetes Land als zinsfreies Eigen zur Urbarmachung.

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Carolus dei gratia rex Francorum et Longobardorum et patritius Romanorum omnibus episcopis abbatibus ducibus comitibus vicariis centenariis sed et cunctis fidelibus sanctae dei ecclesiae et nostris praesentibus et futuris. Notum sit fidelitati vestrae, quod vir venerabilis Nampius abbas ex monasterio, quod est constructum in pago Carcassensi in loco nuncupato Leuco super rivum qui vocatur Leucus, in quo sanctus Saturninus requiescit, veniens ante praesentiam nostram petierit dari sibi et monachis suis terras heremas, quae sunt contiguae ad dictum monasterium, ad agros novandos omni integritate, unde in servicio dei et sancti Saturnini sustentari [et] vivere possint. Quapropter placuit serenitati nostrae, ut aliquid de causa nostra fiscali predicto monasterio daremus. Damus igitur iam dicto monasterio et praesenti venerabili Nampio et successoribus suis et omnibus monachis eiusdem loci praesentibus et futuris ipsas terras heremas, que sunt contiguae dicti monasterii, cum omnibus suis terminis vel pertinentiis suis et silvis arboribus fructiferis et infructiferis aquis aquarumque decursibus fontibus rivis et cum omnibus viis et quantum ille vel de heremo traxerit vel occupaverit ad extricandos agros laborandosque, vineas plantandas et domos edificandas, omni integritate haec omnia concedimus et per nostram clementiam, ut habeat ille abbas et successores sui et monachi dicti monasterii presentes et futuri absque ullo censu aut inquietudine ...