Karl der Grosse befiehlt dem Abt Corbilan das von den Sarazenen zerstörte Kloster Psalmodi wieder aufzubauen, übergibt seinen Neffen Theudemir als Mönch und schenkt das Kloster Nodels mit dem Thurm von Matafera.
Datierung: 06 29
Carolus rex Francorum, imperator et patritius Romanorum. Omnibus fidelibus christianae religionis notum fieri volumus ecclesiae dei presentibus [et futuris], quod quidam Corbilanus abbas monasterii sancti Petri insule Psalmodii, quod ab antiquis temporibus beati Benedicti regulae institutis subditum fuisse cognovimus, adiens serenitatem culminis nostri innotuit nobis, quod modo nostris temporibus violentia Saracenorum iam dictum monasterium destructum esse et mutatum in locum Cornilianicum credamus. Et hoc idem nobis adfirmat deo et nobis dilectissimus Nimbridius archiepiscopus Narbonensis. Idcirco precipimus predicto Corbilano, ut predictum monasterium restituat et reedificet in ipso loco et pro dei amore iam dicto abbati et monasterio tradimus Theudemirum nepotem nostrum, ut ibi monasticam vitam gerat et deo dignanter deserviat, atque pro eius amore in elemosina conferimus iam dicto Corbilano abbati et monasterio Psalmodii suisque successoribus salubri consilio karissimi Nimbridii archiepiscopi Narbone monasterium de Nozdellis, quod nos construximus in honorem sancti Saturnini martiris cum ipsa turre, quam nobis fecimus in ipsa Matafera ob defensionem patrie, et queque ad ipsum monasterium sancti Saturnini de Nozdellis pertinere videntur, omnia monasterio Psalmodii et Corbilano abbati eiusque successoribus cum nepote nostro Theudemiro conferimus atque donamus. Quicumque vero de nobis aliqua beneficia habent et monasterio Psalmodii dare voluerint, nos pro amore dei omnipotentis et, ut aeternam recompensationem inveniamus, liberam potestatem donandi Psalmodio auctoritate imperiali illis adtribuimus.
Actum est hoc ... tertio kal. iulias anno XXIII Karoli imperatoris, indicione XIIII.
Signum † Karoli serenissimi imperatoris.
† Signum Nimbridii archiepiscopi Narbonensis.
Signum Ragamfredi thesaurarii.
Signum Rotovei † vicarii ac tributarii.
Signum Theudemiri †.
Signum † Bernonis militis.
Signum Guillelmi ducis †.
Signum Annonis.
Signum Alcoini.
Gotholenus scripsit.