Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 292

Karl der Grosse gestattet Abt Baugulf von Fulda die Gründung des Klosters Wolfsmünster und schenkt vier Villen.

Ego Karolus divina preordinante clementia Romanorum advocatus et Francorum et Longobardorum rex. Notum fieri volo omnibus fidelibus christianis, qualiter vir venerabilis Baugulfus abbas Fuldensis monasterii adiens clementiam nostram caepit rogare, ut nostra permissione et auxilio liceret sibi aedificare quoddam monasterium in proprietate Fuldensis monasterii, volens ibi aliquos fratres aggregare regulariter viventes. Nos vero videntes pium sancti viri votum annuimus nec non et quedam subsidia nostre proprietatis adiacentia pro dei amore et sancti Bonifacii martiris honore contulimus. At ille cepit aedificare monasterium locumque fundare sacrae religioni aptum nomen inponens ei de nomine suo Baugolfesmunster. Precipimus ergo omnibus nostri regni cultoribus, ut nullus ei sit molestus et quae fidelis ille homo in honore et nomine domini congessit, nullus audeat dissipare. Dedimus etiam eodem tempore beato Bonifacio in Fulda has nostre proprietatis villas, hoc est Seleheim, Salchenmunster, Flieden, Frikenhusen cum omnibus appendiciis suis in perpetuam proprietatem, ut fratres deo servientes inde sustententur.