Karl der Grosse verleiht dem Kloster S. Maria in Organo in Verona Zollfreiheit und Inquisitionsrecht und bestätigt die abgeschlossenen Tauschverträge.
Datierung: 804 11
In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Imperante dompno Karolo magno imperatore anno quarto de mense november indictione tercia feliciter. Si erga venerabilium commoditates locorum iusta provisione curam inpendimus, celestibus super nos suffragii ventura subsidia procul dubio speramus. Idcirco universorum sanctae dei ecclesiae fidelium nostrorumque presentium scilicet ac futurorum animadvertat sollertia, qualiter obsecrationibus Gundelberti venerabilis abbatis coenobii beatae illuminatricis mundi semper virginis Mariae, quod situm est in suburbio Veronensi loco qui dicitur Organo, preclara serenitate faventes concedimus eidem reverendo coenobio, ut per omnia loca sub nostri regimine imperii constituta naves et plaustra eiusdem monasterii ut libere et absolute absque ullius refragatione vel contradictione incedant, ita ut neque navalia telonea que ripaticos vocant atque terrestria neque in transitibus portarum vel pontis urbis Veronae vel cuiuslibet alterius civitatis aut oppidi aliquid dare seu persolvere cogantur. Aliud autem nullus omnino episcopus, comes vel gastaldius aut actionarius, sed nec quelibet ecclesiastici ordinis seu publice administrationis persona ab hominibus eidum sacrosancti cenobii exigere presumat. Addimus etiam et pro stabilimento imperii atque remedio animae nostrae sancimus, ut, ubicumque ad prefatum aliquid pertinet monasterium sive in montibus seu in planiciebus, secundum legum promulgationes Romanarum, si quelibet inde particula diminuta fuerit, requiratur, ita ut per circummanentes boni testimonii boneque famae homines inquisitio de rebus eiusdem fiat coenobii sicque ad ius et dominium atque possessionem perpetuam ipsius monasterii devolvantur. Permutationes vero immobilium rerum eisudem monasterii, que facte sunt tam cum prediis potestatis nostrae quam cum aliis eius ipse res eidem collate fuissent coenobio. Si quis igitur temerarius aliquid contra huius nostrae sanctionis pragmaticum machinari vel peragere presumpserit, sciat se XXX librarum emunitatis nostrae poenam persoluturum, medietatem parti palatii nostri et medietatem sepe dicto sancto coenobio. Et ut certius credatur seu ab omnibus inviolabiliter observetur, anulo nostro supter sigillavimus.
Signum (M.).