Karl der Grosse schenkt dem Kloster Montecassino überall, wo Wasser ein Klosterland berührt, das Wasser mit seinem Bett und beiden Ufern.
Datierung: 798 02 12
Ausstellungsort: Pavia
In nomine domini nostri Iesu Christi dei eterni. Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum omnibus episcopis abbatibus ducibus comitibus iudicibus castaldis actionariis omnibusque subiectis nostris presentibus scilicet et futuris. Maximum regni nostri in hoc augere [credimus munimentum, si] tam petitionibus sacerdotum atque servorum dei, in quo nostris auribus fuerint prolate, libenti animo nos optemperare curamus atque ad effectum perducimus, regiam consuetudinem exercemus et hoc nobis ad mercedis augmentum vel stabilitatem regni nostri in dei nomine pertinere confidimus. Quapropter moverit sollertia vestra, qualiter ad petitionem nos religioso viro Theutmaro abbati ex monasterio sancti confessoris Christi Benedicti, quod est constructum in loco qui dicitur castrum Casinum, ubi sacratissimum corpus eius humatum est, tale beneficium circa ipsum monasterium visi fuimus concessisse, ut, ubicumque fuerit aqua coniuncta cum terris ipsius monasterii, eadem aqua cum alveo suo et cum ripis ex utrisque partibus in eodem monasterio concessimus atque libenti animo confirmamus, ut [eis melius delectet] pro nobis uxoreque nostra ac liberis seu cuncto populo nostro domini misericordiam attentius deprecari. Et ut hec auctoritas firmior habeatur ac diuturnis temporibus deo adiutore inviolata conservetur, manu propria subter roborare decrevimus et anulo nostro sigillare iussimus.
Signum (M.) Caroli gloriosissimi regis.
Iacob advicem Radonis.
Data octavo decimo kalendas martii anno tricesimo regni nostri, indictione septima; actum civitate Papia; in dei nomine feliciter amen.