Karl der Grosse bestätigt der Kirche Leberau den Besitz, bestellt den Herzog von Lothringen zum Vogt und bestimmt dessen Befugnisse und Bezüge.
Datierung: 791 09 16
Ausstellungsort: Rom
In nomine summi dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Karolus dei gratia rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum vir illuster. Si petitionibus servorum dei et utilitatibus ecclesiarum consulimus et hoc ad effectum perducimus, retributionem exinde maximam a deo in die necessitatis habere confidimus. Igitur cognoscat utilitas seu sagacitas omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam futurorum, quia venerabilis abbas et fidelis nepos noster Folradus cum suis monachis de basilica peculiaris nostri patroni domni Dionysii martyris et sociorum eius Rustici et Eleutherii, ubi ipsi corpore requiescunt, timens ne post nostrum decessum ecclesia Lebrahae, quae sita est in pago Alsacinse, nbi ipse domnus et sanctus Alexander martyr corpore quiescit, et eius possessiones, quas nos ex beneficiis nostris pro salute animae nostre ipsi sancto contulimus, ab impiis et persecutoribus destruantur, accessit ad nostram clementiam deprecans et petens, ut praeceptum auctoritatis et confirmationis nostrae ei tale fieri et affirmari ex omnibus rebus pertinentibus ad ipsam ecclesiam dignaremur, quatinus praedicta sancta ecclesia perhenni tempore in nostra et sua eleemosyna perpetua observatione ipsas res et possessiones tenere et possidere valeat. Quorum iuste petitioni, sicut iustum est, annuentes et ecclesiae ipsi pro remedio animae nostrae, in quantum possumus, consulentes consensu praefati abbatis et obtimatum nostrorum consilio ipsius ecclesiae et possessionum eius Lotharingiae ducem advocatum constituimus per deum omnipotentem et praecepti nostri auctoritatem obtestantes, ut nec ipse nec aliquis successorum eius per succedentia tempora quid in ea iniustae consuetudinis usurpet. Ita tamen ex regali fisco et sub tali conditione ei concedimus, ut, si praepositus ipsius ecclesiae de hominibus suis vel alienis res ecclesiae iniuste auferentibus per se plenam iustitiam facere non potuerit, advocatum secum adducat et exinde ambo iudiciariam causam, prout recta iustitia poposcerit, deducant. Quod si homines illi ex iudiciaria causa aliquid persolverint, quod nos leges vocamus, in tres partes dividetur, quarum duas praepositus et tertiam advocatus habebit. Quod si dux ipse aliquem advocationis huius participem et coadiutorem sub se habere voluerit, ut, quod unus facere non poterit, alter compleat, unum solum tantum concedimus, ita tamen ut ille liber sit et legalis. Hoc etiam notum sit advocato, quia ter in anno ad curiam praepositi ex debito, si admonitus fuerit a praeposito, venerit, non plus quam duodecim homines et equos tredecim in comitatu suo adducens determinatis scilicet temporibus, id est post festivitatem sancti Martini et ad festivitatem sancti Hilarii et in mense maio, et dum venerit, tale ei a praeposito servitium ad mensam praeparabitur: ad festivitatem sancti Martini et ad festivitatem sancti Hilarii idem erit servitium, panis scilicet de modio frumenti et frescinga admodum laudabilis et mensura vini, ad pabulum vero equorum eius duo modii avenae dabuntur; in mense vero maio praefata erit mensura panis et vini et aries duorum annorum, tribus vero equis solummodo pabulum praebebitur. Ad hanc vero mensam praepositus et advocatus pariter sedebunt et, si quid ibi plus necessarium fuerit quam quod determinatum est, ex communi persolvent, praepositus scilicet duas partes et advocatus tertiam. Et ne ei parum videatur huiusmodi servitium, magna quidem erit retributio a deo in die necessitatis et angustiae. Si recte et fideliter erga casam dei et eius possessiones egerit, ex beneficiis, quae ipsi ecclesiae pro remedio animae nostrae et regni nostri stabilitate obtuleramus, nonaginta mansos terrae concedimus. Si vero ipse advocatus vel eius successores vel aliqua magna parvaque persona temerario ausu contra hoc nostrum decretum agere praesumpserint vel alias consuetudines extra quam in catalogo cartae huius determinatum est, super casam dei et eius possessiones imposuerint, sciant se anathematis vinculo esse innodatos et a regno dei alienos et cum omnibus impiis aeterni incendii supplicio condemnatos; at vero qui observatores extiterint praecepti huius, gratiam atque misericordiam vitamque aeternam a misericordissimo domino consequi mereantur. Et ut haec petitio, quam a nobis praedictus abbas et eius monachi postulaverunt, firmior habeatur et stabilior, manu propria subter eam decrevimus roborare et de annulo nostro sigillare.
Actum Romae palatio publico XVI kalend. octobris in praesentia domni Leonis papae anno vero XXIII et octavo regnante domno nostro Karolo gloriosissimo rege.
Ego Leo apostolicae sedis pontifex laudans et confirmans subscripsi.
Signum domni Leonis papae.
Signum Karoli gloriosissimi regis.
Wibodus advicem Hitherii recognovit.