Karl der Grosse errichtet im neu christianisirten Sachsenland zu Verden und Bremen Bistümer, unterstellt das eine Mainz, das andere Köln, schenkt an Bremen Besitz und Einkünfte und überträgt dieses an Willehad, jenes an Suitbert.
Karolus divina providentia et miseratione ordinante rex. Cum domini nostri Iesu Christi virtute favente bellorum victoria nuper potiti fuerimus, [si] gratiarum in immensum actione in ipso et non in nobis gloriamur et pacem in presentiarum et prosperitatem, in futuro autem pro meritis nobis donari supernae mercedis perpetuitatem non diffidimus. Quapropter sit notum omnibus Christi fidelibus in Christo, quod Saxones, qui hactenus deo et nobis ob snae pertinaciam perfidiae semper cervice indomabili et rebelles obsecundare detrectaverunt, nos tandem virtute Christi propitiante bellorum instantia vicimus et ad baptismi gratiam perduximus et gentes, quae dominum gloriae non noverunt, et regna, quae dominum nondum invocaverunt, in lege domini meditari die ac nocte adiudicavimus et qui hucusque iugum Christi ferre minime contendebant, domino nostro Iesu Christo et sacerdotibus eius omnium iumentorum suorum et fructuum terrae et omnis agriculturae decimas ac nutriturae simul in unum divites et pauperes secundum canonicam assertionem et legalem cautionem constricti de cetero persolvant. Terram autem ipsorum secundum antiquorum Romanorum morem in provincias redigentes et in episcopatus certo termino disterminantes quandam aquilonarem illius partem domino nostro Iesu Christo et sanctissimae eius genitrici obtulimus et in loco Phardum vocato super Alleram fluvium in pago qui dieitur Sturmi ecclesiam et cathedram episcopalem statuimus et Maguntinensis ecclesiae archiepiscopatui interventu Lullonis, illius metropolis ecclesiae episcopi, eam subiecimus. Aliam vero in loco qui Brema dicitur super Wesseram fluvium etiam nobiliorem cathedram statuimus episcopalem et Coloniensis ecclesiae archiepiscopatui subdidimus et ad structuram eius ducentos mansos et quicquid ad eos pure, legitime et de iure pertinere videtur cum domibus aedificiis campis pratis silvis cultis et incultis aquis aquarumve decursibus viis et inviis exitibus et regressibus obtulimus. Locum vero ecclesiae constitutae in Monte martyrum cum omnibus attinentiis et totum pagum seu suburbium locique proprietatem ex integro damus supra et infra usque in Aleram et infra mare barbarum; totiusque huius dioecesis incolas, divites ac pauperes, decimas eisdem ecclesiis earumque dispensatoribus persolvere nostrae regiae maiestatis precepto firmiter iubemus et iubendo praecipimus et legali sanctione confirmamus. Et Consensu papae Adriani et postea Leonis papae nec non archiepiscoporum Maguntinensis et Coloniensis de consilio Alcquini nostri confessoris supra memoratas ecclesias cum omnibus appendiciis et decimis sanctae Mariae et sancto Petro, Suitberto unam et Willehado alteram, sanctae conversationis viris et immortalis memoriae coram deo et apud homines commisimus, quos quidem in agro dei digne laborantes primum eisdem ecclesiis bonos milites Iesu Christi praefecimus, ut populo adhuc rudi verbi dei semina messem deinceps latura secundum dispensatam sibi sapientiam tamquam fideles servi et prudentes in domo domini administrent et ecclesiam rigent et plantent et ope defendant, donec omnipotens deus incrementum det etc.