Karl der Grosse nimmt das Kloster Ottobeuren in seinen Schutz, verleiht freie Wahl und unentgeltliche Investitur des Abtes sowie Zollfreiheit und bestimmt die Befugnisse und Bezüge des Vogtes.
Datierung: 769 05 21
Ausstellungsort: Mainz
In nomine dei patris omnipotentis et filii et spiritus sancti, Karolus a deo ordinatus augustus magnus pacificus Rex Francorum imperator Romanorum gubernans imperium. Quoniam principem ac defensorem ecclesiarum nos fecit dominus, ne eius ingrati esse videamur munificentiae, servicium eius augmentare, ecclesias multiplicare, super inceptis et constructis bene et oportune, ne posthac destruantur, potestati regali convenit tuitionem impertire, unde quidquid ad loca sanctorum damus vel concedimus, hoc nobis ad mercedis augmentum vel stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. Quapropter notum sit omnibus principibus nostris et fidelibus, qualiter nos ad peticionem dilectissime coniugis nostre Hiltigarde illustris regine abbatem nomine Totonem ex monasterio quod vocatur Outenburra cella nova cum hominibus una et rebus ipsius monasterii sub nostro mundiburdio et defensione propter malorum illicitas hominum infestationes accepimus et retinemus. Igitur a presenti die coram principibus nostris decernimus atque precipiendo precipimus, ut nulli de maioribus atque minoribus liceat predicto abbati aut hominibus ipsius monasterii tam ingenuis quam servientibus vel in rebus, que ad ipsam casam dei legitime aspicere videntur, inquietare aut calumniam facere presumat, sed, sicut diximus, liceat eum una cum iam fato monasterio sub nostra tuitione quietum vivere ac residere ac, si alique cause adversus eum aut homines ipsius monasterii surrexerint, quas infra pagum cum fidelibus suis definire non potuerint, in presentiam nostram reserventur. Et ut omni regno nostro et fidelibus nostris pateat nos prefatum locum non avaricie vel questus, sed pro amore dei et anime salute ac defensionis causa in nostram potestatem suscepisse, hinc a presenti die et deinceps fratribus eiusdem monasterii auctoritate nostra damus hanc licentiam et concedimus, ut post discessum Totonis abbatis potestatem habeant inter se eligendi abbatem, quem meliorem secundum regulam sancti Benedicti et aptiorem nostro servicio invenire potuerint, nobisque ac successoribus nostris presentetur, quatenus regia sublimetur auctoritate et confirmetur; investitum siquidem per nos liberum hunc ab omni exactione curiali vel munere permittimus abire consecracionem et sui monachorumque concedentes, ubi a religiosis dumtaxat episcopis infra provinciam ordinari poterunt, liberrimam habere. Amplius presenti sane abbati eiusque successoribus, monachis et hominibus ac negociatoribus prefati loci, quia nostra auctoritate frequentiam populi ad reliquias sacras venientis inibi statuimus, hanc libertatis gratiam concedimus, ut, ubicumque in regno nostro ad negociandum perrexerint sive in civitates vel in oppida seu pontem navesque petant, sive venientes
seu redeuntes sine exactione thelonei cum pace securi transeant et pergant. Item placuit nostre providencie in Totonis prefati abbatis suorumque successorum et fratrum monachorum hoc perpetualiter potestate ponere, ut sapientum usi consiliis ex his, quos inter potentes seculi noverint esse equitatis et fidelitatis amantiores, eligant suis competenter locis advocatos et defensores, si opus habuerint; sin vero nos nostrosque successores iustissimos et certissimos defensores habeant. Sed nullus hominum sibi hanc potestatem presumat vendicare vel quasi hereditarium aut aliquo iure debitam invadere, nisi quem abbatis et monachorum consulta approbatiora velint admittere, eo tamen tenore ut post fidelitatem regio iure nobis nostrisque successoribus [factam] abbati tria iuret sacramenta: primum, quod secundum posse et nosse iustus et utilis advocatus in homines et res predicti monasterii existat; secundum, [quod] quidquid placitando acquisierit, id est in iniuria bannorum vel satisfactione temeritatum, tercia sibi parte retenta duas reddat abbati et nullum advocatum vel exactorem preter se nisi abbatis permissione constituat; tercium, quod nichil privati muneris vel servicii a quolibet loco sive curte seu a villicis vel a cellerariis quasi ex debito et statuto iure exigat ac mansiones vel pernoctationes uspiam frequentare eaveat. Ad unumquemque vero locum, quem abbas ad placitandum ordinaverit, cum XII equis et totidem viris advocatus semel tantum in anno adveniat, nisi pro aliqua necessitate ab abbate sepius advocetur, ac tunc pro loci qualitate ab abbate honeste suscipiatur et procuretur; infra locum autem monasterii nullum placitum nisi rogatu et voluntate abbatis umquam statuat , nullum de militari familia sine iusta sociorum suorum deliberatione dampnet vel aliqua iniuria coherceat, offendat. Qui militares vel alio nomine ministeriales optimo iure perfruantur, quo Fuldenses vel Augenses pociuntur. Amplius nullum domus servientem sine consensu abbatis ad iudicium vel ad dampnum cogat. Quando autem huius commissi [praevaricator] vel in homines aut in res, quod vulgo balmunt dicitur, exstiterit, statim sine mora et sine preiudicio, nisi cito resipuerit, advocatia cum omnibus commodis sine spe recuperationis carebit. Et ut hec firmius credantur et diligentius conserventur, manu propria subter firmavimus et anulo nostro insigniri iussimus.
Ego Liutpertus recognovi archicapellanus et subscripsi.
Data anno incarnationis domini septingentesimo sexagesimo IX; actum Mogontia in pentecosten; in dei nomine feliciter amen.