Karl der Grosse bestätigt seinem Getreuen Asig, auch Adalrich geheissen, den von dessen Vater Hiddi gerodeten, aber von Königsboten eingezogenen Theil des Waldes Bochonia bei Hauucabrunno zwischen Werra und Fulda.
Datierung: 813 05 09
Ausstellungsort: Aachen
(C.) In nomine patris et filii et spiritus sancti. Karolus serenissimus augustus a deo coronatus magnus pacificus imperator Romanum gubernans imperium, qui et per misericordiam dei rex Francorum et Langobardorum. Omnibus fidelibus nostris praesentibus et futuris notum sit, quia Asig, qui et Adalricus, fidelis noster innotuit serenitati nostrae, eo quod pater illius Hiddi, dum ceteri Saxones contra nos infideliter egissent, praefatus Hiddi mallens fidem suam servare quam cum ceteris infidelibus perseverare, relinquens patriam nativitatis suae veniens ad nos et, dum in nostro esset obsequio, venit ad villam cuius est vocabulum Uuluisangar, quam tunc temporis Franci et Saxones pariter inhabitare videbantur, cupiens ibi manere, sed minime potuit. Tunc pergens ad locum qui dicitur Hauucabrunno inter Uuiseraa et Fuldaa occupavit sibi partem quandam de silva quae vocatur Bocchonia, quam moriens dereliquit filio suo Asig, qui et Adalricus vocatur; sed postea venientes missi nostri ad eadem loca praedictam silvam ad opus nostrum conquisierunt, ad hereditatem scilicet Gerhao quondam ducis. Nos tamen propter fidele servitium praedicti fidelis nostri Asig sive patris petitionem eius ad effectum perducere volentes in eadem silva in loco memorato, ubi pater eius Hiddi illud proprisum, quod in eorum lingua bivanc vocatur, fecisse cognoscitur, duas leugas in longum et duas in latum et sex in circuitu illi et heredibus eius concessimus ad habendum. Sed pro integra firmitate ad nostram accedens clementiam postulavit celsitudini nostrae, ut nostrae auctoritatis praeceptum ei confirmare deberemus, quatenus ipse et heredes illius perennis temporibus absque alicuius praeiudicio tenere et possidere quieto ordine deberent. Cuius petitionem non abnuentes sicut unicuique fidelium nostrorum iuste et rationabiliter petentium ita concessisse atque in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo iubemus, ut nullus fidelium nostrorum praesentium scilicet et futurorum praefatum Asig, qui et Adalricus, vel heredes illius de hoc propriso superius memorato, quod in lingua eorum bivanc dicitur, expoliare aut inquietare ullo quoque tempore praesumat, sed liceat ei, sicut diximus, per hoc nostrum praeceptum ipsam terram, quantumcumque pater eius occupavit et ei in hereditatem dimisit, omni tempore tenere atque possedere. Et ut haec auctoritas firmior habeatur et per futura tempora melius conservetur, de anulo nostro subter sigillare iussimus.
(C.) Uuitherius diaconus advicem Hieremiae recognovi et (SR. NT.: subscripsi. Gundradus ambasciavit. Anno tredecimo domni Karoli serenissimi augusti. Witherius diaconus subscripsit). (SI. 1.)
Data VII id. mai. anno Christo propitio imperii nostri XIII, regni vero in Francia XLV atque in Italia XXXVIIII indictione VI; actum Aquisgrani palatio regio; in dei nomine feliciter amen.