Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Fulda nach dem Exemtionsprivileg des Papstes Zacharias den Besitz mit den Zehnten von seinen Hörigen und Colonen.
In nomine patris omnipotentis et filii et spiritus sancti. Carolus serenissimus augustus a deo coronatus magnus pacificus imperator Romanum gubernans imperium, qui et per misericordiam dei rex Francorum et Longobardorum. Omnibus fidelibus nostris presentibus et futuris notum sit, quia vir venerabilis Ratgerius abbas monasterii quod vocatur Fulda ostendit serenitatis nostrae obtutibus auctoritatem domni recolendae memoriae genitoris nostri Pippini regis, in qua continebatur, qualiter petente sancto Bonifacio archiepiscopo et martire Christi privilegium Fuldensis monasterii a Zacharia sanctae sedis apostolicae presule datum sua etiam auctoritate roboraret, ita ut nullus episcoporum ius sibi aliquod in eo vendicaret, sed liceret eidem monasterio eiusque rectoribus locis et rebus, tam eis, quas eo tempore teneret quam quas futuris temporibus iuri ipsius monasterii divina largitas augere voluisset ex donis et oblationibus decimisque fidelium, absque ullius personae contradictione firmitate perpetua perfrui. Questus est igitur nobis memoratus abbas quosdam episcoporum orientalium his auctoritatibus contentionis studio contradicere et in aecclesiis monasterio subiectis atque inde constructis omnique studio procuratis potestatem sibi vendicare earum tantum rerum, quae a fidelibus divinis offeruntur altaribus, suggessitque serenitati nostrae, ut honorata apostolica sede paternam quoque auctoritatem nostra nihilominus preceptione firmaremus. Cuius precibus ob honorem sedis apostolicae et paternae venerationis amorem libentissime annuentes has celsitudinis nostrae litteras precepimus fieri, quibus et sedis apostolicae et genitoris nostri confirmamus decretum, ut supradictum monasterium rectoresque illius locis et rebus, quas nunc habent vel deinceps deo donante habituri sunt ex donis et oblationibus decimisque fidelium, absque ullius personae contradictione firma stabilitate perfruantur, ita tamen ut decimae ad aecclesias, quas in propriis locis et villis possident, a servis suis tantum et colonis persolvantur, quia susceptio hospitum et peregrinorum semper apud eos indesinenter habetur. Si autem quispiam huic nostrae auctoritatis precepto repugnare voluerit, sententiam apostolicae districtionis, quae in privilegiis expressa est, experiatur. Et ut hoc, quod ob amorem dei et venerationem sancti Petri reverentiamque paternam nostra auctoritate firmavimus, stabile permaneat, manu nostra roboratum et anuli nostri impressione signatum esse volumus.
Signum (M.) Karoli gloriosissimi imperatoris.
Ego Suavius invice domini Erchenbaldi cancellarii subscripsi.