Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 214

Karl der Grosse schenkt der Kirche von Aquileja den Besitz der am Aufstand des Herzogs Rotgaud betheiligten Brüder Rotgaud und Felix zum Wiederaufbau der Stadt.
Datierung: 811 12 21
Ausstellungsort: Aachen

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Karolus serenissimus augustus a deo coronatus magnus pacifius imperator Romanum gubernans imperium, qui et per misericordiam dei rex Francorum et Langobardorum. Quicquid enim ob amorem dei omnipotentis ad loca sanctorum venerabilium pro mercedis animae nostrae augmento cedimus vel condonamus, hoc nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem pertinere confidimus. Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini praesentium scilicet et futurorum, qualiter vir venerabilis Maxentius patriarcha serenitati nostrae suggessit, eo quod sedem, quae in Aquilegia civitate priscis temporibus constructa fuerat et ob metum vel perfidiam Gothorum et Avarorum seu ceterarum nationum derelicta ac destituta hactenus remanserat, diebus nostris divini amoris face accensus Christo protegente una cum nostro adiutorio construere atque reparare ad pristinum honorem cupiebat. Sed quia locus, in quo hoc facere optabat, admodum arctus vel strictus habebatur, ut condigne ibidem hoc facere non valeret, petiit celsitudini nostrae, ut in elemosina nostra ad eandem sanctam sedem aliquam portionem hereditatis, quam Rotgaudus Langobardus et germanus illius Felix intra civitatem vel foras prope moenia civitatis ipsius habuerunt et propter eorum infidelitatem, quia cum Rotgaudo quondam infideli duce fuerunt interfecti, in publicum nostrum secundum legem Francorum vel Langobardorum devenerat, et post illorum duorum fratrum de hac luce obitum quidam fidelis noster nomine Landola per nostrum tenuit beneficium et post eius discessum Benno filius eius, deinde Bono hactenus tenere visus fuit, traderemus vel confirmaremus, quatenus opportunius atque decentius atria vel reliquas constructiones, quae ad honorem illius loci pertinerent, secundum quod ipse mente provida tractaverat, adimplere valeret. Nos vero de tam praeclari operis constructione exhilarati condonamus atque confirmamus supradictam portionem duorum praedictorum fratrum infidelium, Rotgaudi videlicet et Felicis, quae ad ius nostrum pertinere dinoscebatur, in elemosina nostra pro mercedis animae nostrae augmento ecclesiae sanctae dei genitricis Mariae vel ad ipsam sedem Aquileiensem, ut perennis temporibus ad ipsam sedem sanctam proficiat in augmentis, id est domum cultilem cum sedimine terris aratoriis vineis pratis pascuis silvis seu portionem illam, quam in portu fluminis quod vocatur Naticionis habere visi fuerunt, sicut superius comprehendimus, quicquid intra civitatem vel foras prope muros civitatis ditioni nostrae ex ipsa hereditate pertinere videtur, tradimus atque confirmamus et in perpetuum mansurum esse volumus. Tertius quidem frater illorum nomine Lodolfus, qui in infidelitate eorum non perseveravit, suam adhuc tenet portionem. Per reliqua vero loca, ubi et ubi aliquid de supradictorum infidelium hereditate ad nos pervenit, nostrae imperiali reservavimus ordinationi. Praecipientes ergo iubemus, ut nullus fidelium nostrorum cuiuslibet ordinis, officii, auctoritatis atque honoris deinceps in futurum de praedictis rebus, quas perpetualiter circa ipsum sanctum locum delegavimus atque confirmavimus, rectores ipsius sanctae dei ecclesiae [inquietare praesumat, sed] praenominatas res per nostram largitatem absque ullius contradictione tranquille et quiete iure perpetuo [valeant] possidere. Et ut haec traditio vel confirmatio nostra firmior habeatur ac per futura tempora melius conservetur, manu propria subscripsimus et de anulo nostro subter sigillare iussimus.

Data XII kal. ian. anno XI Christo propitio imperii nostri et XLIIII regni in Francia, XXXVII in Italia, indictione V; actum Aquisgrani palatio regio; in dei nomine feliciter amen.