Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 201

Karl der Grosse verleiht dem Patriarchen Fortunat von Grado Zollfreiheit für vier Schiffe.

In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Karolus serenissimus augustus a deo coronatus magnus pacificus imperator Romanum gubernans imperium, qui et per misericordiam dei rex Francorum et Longobardorum. Omnibus fidelibus nostris presentibus et futuris notum sit, quia petiit celsitudinem nostram vir venerabilis Fortunatus, Venetiarum et Istriensium patriarcha, ut teloneum de navibus suis quatuor ei concedere deberemus. Cuius petitionem eius servitio et meritis compellentibus denegare noluimus, sed ita in helemosina nostra concessisse et in omnibus confirmasse cognoscite. Precipientes enim iubemus, ut nullus quislibet de fidelibus nostris de suprascriptis navibus quatuor Fortunati patriarchae ullum teloneum nec siliquaticum nec laudaticum nec cispitaticum neque ullas redibitiones ab hominibus suis pro hoc exigere vel exactare presumat, nisi liceat eis suprascriptis navibus quatuor ubicumque in regno Christo propitio nostro negociando pro utilitate sanctae suae ecclesiae absque ullius detentione vel contradictione, ubicumque voluerit, pergere et iterum in dei nomine ad propria remeare. Hoc autem non solum Fortunato, verum etiam cunctis successoribus eius concedimus. Et ut haec auctoritas firmior habeatur vel per tempora melius conservetur, de anulo nostro subter sigillari iussimus.