Karl der Grosse verleiht dem Kloster St. Bertin das Jagdrecht in dessen eigenen Wäldern.
Datierung: 800 03 26
Ausstellungsort: St. Bertin
Karolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Quicquid enim ad loca sanctorum venerabilium pro oportunitate servorum dei concedimus vel confirmamus, hoc nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem pertinere confidimus. Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini presentium scilicet et futurorum, qualiter concessimus Autlando abbati et monachis ex monasterio Sithiu, quod est constructum in honore dei omnipotentis et sancti Petri principis apostolorum vel ceterorum sanctorum, ubi sancti Audomarus atque Bertinus Christi confessores corpore requiescunt, ut ex nostra indulgentia in eorum proprias silvas licentiam haberent eorum homines venationem exercere, unde fratres consolationem habere possint tam ad volumina librorum tegenda quamque et manicias et ad zonas faciendas, salvas forestes nostras, quas ad opus nostrum constitutas habemus. Propterea presentem auctoritatem fieri iussimus, per quam omnino precipimus atque demandamus, ut neque vos neque iuniores vestri seu successores memorato viro venerabili Audlando abbati aut successoribus suis seu hominibus eorum pro hac causa inquietare aut calumpniam generare aut aliquid pro hoc requirere ab eis aut exactare nec omnino contradicere presumatis, nisi liceat eorum hominibus, ut supra diximus, ex nostra indulgentia in eorum proprias silvas venationem exercere. Et ut haec auctoritas firmior habeatur et per tempora melius conservetur, de anulo nostro subter sigillari iussimus.
Signum domni Karoli gloriosissimi regis.
Data VII kal. april. anno XXVI regni nostri; actum in supradicto loco Sithiu in atrio sancti Bertini; in dei nomine feliciter amen.