Karl der Grosse verleiht der Kirche von Aquileja canonische Wahl des Patriarchen und befreit die Kirchenholden von öffentlichen Leistungen.
Datierung: 792 08 04
Ausstellungsort: Regensburg
Karolus gratia dei rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum. Si petitionibus sacerdotum et servorum dei, in quo nostris auribus fuerint prolatae, libenter obtemperamus et eas in dei nomine ad effectum perducimus, regiam consuetudinem exercemus et hoc nobis ad mercedis augmentum seu stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. Igitur notum sit omnibus fidelibus nostris presentibus scilicet et futuris, qualiter vir venerabilis Paulinus sanctae Aquileiensis ecclesiae patriarcha, quae est in honore sanctae dei genitricis semperque virginis Mariae vel sancti Petri principis apostolorum sive sancti Marci constructa, clementiam regni nostri petiit, ut, quando quidem divina vocatione ipse de hac luce ad dominum migraverit, qualem meliorem et digniorem ipsa sancta congregatio, quae ibidem sub sancto ordine vitam degere videbitur, infra se nobis filioque nostro Pippino regi et omni genti nostrae per omnia fidelem aptumque et congruum voluerit, ex permissa indulgentia nostra salva principali potestate nostra sicut et in ceteris ecclesiis secundum canonicam auctoritatem licentiam habeant super se eligendi pastorem. Et insuper postulavit serenitati nostrae, ut homines servientesque antedictae ecclesiae ubi et ubi commanentes nullam decimam nec de annona aut de peculio ullo umquam tempore in publico solvere debeant neque de peculio proprio ecclesiastico, quod partibus Histriensibus in pascuis miserint, ullum debeant persolvere herbaticum. Cuius venerabilem petitionem noluimus denegare tribus ex causis: una videlicet, ut ipsis servis dei, qui ibidem deo famulari videntur, pro nobis uxoreque [ac] filiis et filiabus nostris et populo nobis a deo commisso iugiter domini misericordiam melius implorare delectet; alia, ut in divinis litteris et doctrinis spiritualibus ampliorem certamen mittere procurent; tertia eius meritis compellentibus ita prestitisse et in omnibus concessisse cognoscite. Propterea per presentem auctoritatem nostram decernimus ac iubemus, quod perpetualiter mansurum esse volumus, ut, sicut supra memoravimus, circa cundem sanctum locum ex permissa indulgentia nostra perenniter maneat inconvulsum. Et specialiter concessimus in elimosina nostra memorato viro venerabili, ut super servientes iam fatae ecclesiae mansionaticos vel foderum nullus audeat prendere aut exactare ullo umquam tempore, excepto si evenerit, quod nos ipsi aut dilectus filius noster Pippinus vel regale presidium propter impedimenta inimicorum partibus Foroiuliensibus aut in fine Tarvisiani advenerint; tunc propter necessitatis causam, si contigerit, mansiones homines nostri ibidem accipiant; in reliquo vero, si in Verona et Vincentia atque in longioribus finibus resederint, ut supra fati sumus, omni tempore pro mercedis nostrae augmento fiat indultum atque concessum. Et ut haec auctoritas firmior habeatur et diuturnis temporibus melius conservetur, manu propria subter firmavimus et de anulo nostro sigillari iussimus.
Data pridie nonas augusti anno XXIIII et nono decimo regni nostri; actum Reganesburg palatio publico; in dei nomine feliciter amen.