Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 146

Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Farfa die von Herzog Hildeprand gerichtlich erstrittene und dahin vergabte Michaelskirche bei Rieti.
Datierung: 782 08 18
Ausstellungsort: Herstal

Karolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Si ea, quae a deum timentibus hominibus locis venerabilibus largita sunt, nostris auctoritatibus confirmamus, hoc nobis ad mercedis augmentum vel stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. Igitur notum sit omnibus fidelibus nostris presentibus et futuris, qualiter monachi ex monasterio sancte Mariae Sabinensi, quod est constructum in loco qui dicitur Acutianus, ubi vir venerabilis Ragambaldus abbas preesse videtur, preceptum Hildeprandi ducis, etiam et iudicata duo, unum contra Sinualdum, Reatinae ecclesiae episcopum, et alterum contra Pandonem vel haeredes suos, nobis ostenderunt relegenda, qualiter aecclesiam sancti archangeli dei Michahelis cum omni integritate sua, quae est constructa super fluvium Mellinum prope ipsam civitatem Reatinam, ad partem palatii nostri iam dictus Hildeprandus dux evindicavit et pro mercedis nostrae augmento postea ipsam aecclesiam sancti archangeli dei Michahelis cum omni integritate sibi pertinente ad monasterium sanctae dei genitricis Sabinensi territorio constructum per suum testamentum ac per preceptum in helimosina, ut diximus, nostra memoratus dux delegavit. Sed pro integra firmitate petierunt iam dicti monachi suprascripti monasterii, dum ipsum preceptum pre manibus haberent et iudicia evindicata, ut per nostram auctoritatem pro mercedis nostrae augmento ipsam aecclesiam sancti archangeli dei Michahelis ad iam dictum monasterium cum omni soliditate sua per preceptum, ut diximus, auctoritatis nostrae confirmare deberemus, ut iam exinde nulla fieret causatio, sed ad eundem monasterium pro vita et stabilitate regni nostri, etiam coniugis vel prolis nostrae perpetuis maneret temporibus. Quorum petitionibus pro divino intuitu denegare noluimus, sed ita prestitisse et confirmasse cognoscite. Precipientes enim iubemus, ut nullus quislibet de ducibus vel caeteris fidelibus nostris ullo umquam tempore partibus prefati monasterii sanctae Mariae de iam dicta aecclesia sancti archangeli dei Michahelis vel rebus ad eandem pertinentibus inquietare aut contra rationis ordinem calumniam generare presumat, sed omni tempore sit inter ipsos causatores Sinualdum aepiscopum vel successores suos vel Pandonem et haeredes eius sive memoratum abbatem et successores eius ex hac re omni tempore subita vel finita causatio et suprascripta aecclesia memorati archangeli dei Michahelis, sicut ab ipso duce Hildeprando ad idem monasterium concessum esse dinoscitur, ita inantea pro mercedis nostrae augmento ad iam dictum sanctum locum perpetualiter proficiat in augmentis. Et ut haec auctoritas firmior sit et meliorem optineat vigorem, manu propria supter eam decrevimus roborare.

Signum (M.) Karoli gloriosissimi regis.

Guigboald advicem Radonis recognovi.

Data XV kal. sept. anno XIIII et VIIII regni nostri; actum Haristalio palatio nostro; feliciter.