Karl der Grosse verleiht dem Kloster Honau Zollfreiheit.
Datierung: 781 10 17
Ausstellungsort: Cispliaco
Carolus gracia dei rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum omnibus episcopis abbatibus ducibus comitibus vicariis centenariis theolonariis vel omnibus curam publicam agentibus. Si oportuna beneficia ad loca sanctarum ecclesiarum vel servis dei prestare non desinemus, hoc nobis procul dubio ad eternam beatitudinem pertinere non dubitamus. Igitur cognoscat magnitudo seu utilitas vestra, quod nos ad peticionem venerabilis viri Beati abbatis, qui est rector monasterii Hohenaugie, quod est in honore sancti Michaelis constructum, tale propter nomen domini beneficium eius meritis compellentibus prestitisse, ut ubicumque homines ipsius monasterii infra regnum nostrum ad negociandum perrexerint, nullum theolonium nec quamlibet reddibucionem, que ad partem fisci nostri spectare videtur, solvere nec dare debeant. Propterea per presentem precepcionem decernimus, quod perpetualiter mansurum esse iubemus, ut nullo theolonio nec navigale nec carrale evectione nec rotatico nec pontatico nec salutatico nec pulveratico nec cispitatico nec ulla reddibucione, quod fiscus noster exinde poterit sperare, nec vos nec iuniores aut successores vestri eisdem requirere nec exactare faciatis, sed omnia et in omnibus propter nomen domini vel sancti Michaelis archangeli ipse Beatus abbas vel successores sui aut memoratum monasterium habeant indultum atque concessum, quatenus in luminaribus ipsius sancti loci proficiat in augmentum. Et ut hec auctoritas firmior habeatur vel a fidelibus nostris melius conservetur, de anulo nostro subter eam decrevimus roborare.
Wigbaldus advicem Radonis recognovit et (SR.).
Data XVI kal. novembris anno decimo quarto regni nostri; actum Cispliaco palatio publico.