Karl der Grosse bestätigt einen Tauschvertrag zwischen Eufemia, Aebtissin des Petersklosters in Metz, und Abt Fulrad von St. Denis.
Datierung: 781 10
Ausstellungsort: Herstal
(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum notum sit omnibus fidelibus nostris tam presentibus quam et futuris. Si hoc, quod rectoris ecclesiae pro oportunitate venerabilium locorum inter se commutaverint, nostris oraculis confirmamus, regiam consuetudinem exercimus et id in postmodum iure firmissimum mansurum esse credimus. Igitur conpertum sit omnium vestrorum magnitudini, qualiter venerabilis vir Folradus abba de monasterio sancti Dionisii seu archipresbyter atque Eufimia abbatissa de monasterio superiore, que est constructus in honore sancti Petri infra muro Mettis civitate, pro oportunitate amborum partium res aliquas inter se commutasse. Unde et ipsas commutacionis bonorum hominum manibus roboratas in presenti ostendiderunt relegendas, ubi cognovimus, qualiter dedit Eufimia abbatissa ad parte Folrado abbate una cum consensu ancillarum dei ibidem consistencium locella dua infra pago Salninse super fluvium Salona in conpendio, id sunt in Filicionecurte seu in Uicterneiacurte, quantumcumque in ipsas curtis fuit racio sancti Petri, sub integritate et quicquid ad ipsa loca aspicit. Simile modo dedit Folradus abba ad parte Eufimiane abbatissa et illa congregacione sancti Petri res proprietatis sue in pago Scarponinse in loco que dicitur Basigundecurte, quantumcumque cum Petrone episcopo Uirduninse seu et Annone abbate commutavit et quicquid ad ipso loco aspicere videtur, totum et ad integrum dedit a parte Eufimiane abbatissa. Sed pro integra firmitate petierunt ipse abbas et abbatissa celsitudini nostre, ut hoc per nostram auctoritatem confirmare deberemus. Quorum peticionibus gratanti animo ita prestetisse vel in omnibus confirmasse cognoscite. Precipientes ergo iubemus, ut, quicquid pars contullit parti aut econtra in conpensu recepit, inspectas ipsas commutationis, sicut per eas declaratur, ab ac die per hanc nostram auctoritatem habendi tenendi dandi commutandi vel quicquid exinde unusquisque, quod a pare suo accepit, ad profectum earundem ecclesiarum exercere voluerit, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem, ut neque a predicto abbate et abbatissa neque ab eorum successoribus ullum umquam tempore ipsas commutacionis violentur. Unde duas confirmationis uno tenore conscriptas fieri iussimus, quas et manu propria firmavimus et de anulo nostro siggellare iussimus.
Signum (MF.) Caroli gloriosissimi regis. (SI. 1.)
(C.) Uuidolaicus advicem Radoni (SR. NT.: Uuidolaicus advicem Radoni relegi et subscripsi. Folradus abbas).
Data in mense octobris anno XIII et VIII regni nostri; actum Haristalio palatio publico; in dei nomine feliciter.