Karl der Grosse bestätigt dem Kloster St. Germain des Prés die Immunität.
Datierung: 772 10 20
Ausstellungsort: Herstal
(C.) Carolus gratia dei rex Francorum vir inluster. Regalis serenitas semper ca instruere debet, quae ad aeterna multimoda conferant lucra, ut de praesente regimine ad caelestem vitam conscendere [valeat], quare et illud nobis oportet et condecet cuncta salubri consilio peragrare, praecipue petitionibus sacerdotum, in quo nostris auribus fuerint prolati, ad effectum in dei nomen mancipare. Ideoque dum et nobis et plures habetur percognitum, qualiter basilica sancti Uincenti et sancti Germani sub opidum Parisius constructa, ubi ipse praetiosus domnus in corpore requiescit, a parentibus nostris anteriores reges vel a nobis integra emunitate de omnes villas agros vel terraturiis videtur habere concessus. Sed nos pro mercedis nostrae conpendium ad petitione venerabile viro Lantfredo abbate, qui ibidem custos praeesse videtur, pro reverentia ipsius sancti loci tam villabus agris terraturiis tam ultra Ligere quam citra Ligere, vel ubi et ubi in regno deo propitio nostro eorum possessiones esse noscuntur, tam [per] emunitatis quam reliqua omnia instrumenta ipsius basilicae sancti Uincenti vel sancti Germani vel [quicquid] undique ibidem delegatum habent aut adhuc in dei nomen a deo timentes hominibus additum vel conlatum fuerit, per nostra praeceptione confirmamus et integra emunitate a novo concedimus, ut, quicquid fiscus noster de qualibet modo de omnes homines, qui super terras ipsius basilicae sancti Uincenti vel domni Germani conmanere noscuntur, habere potuerat et de omnes redibutiones quaslibet, absque ullius iudicis introitum aut repetitione habeant concessum. Praecipientes enim iubemus, ut neque vos neque iuniores seu successoresque vestri nec nullus quislibet ex iudiciaria potestate accinctus pro quocumque modo nullisque ingeniis in curtis vel terraturiis praefati basilice, quod praesenti tempore possedere videtur aut quod inantea a deo timentes hominibus ibidem fuerit additum aut conlatum, nec ad causas audiendum nec freta exigendum nec districtiones faciendum nec mansiones faciendum nec nullas paratas requirendum paenitus ingredere nec exigere nec facere nullatenus praesumatis et praetermissas vestras repetitionibus, quas aut vestris temporibus aut antecessorum vestrorum repetere [consuetudo fuisset], omnia superius scripta perpetuis deo auxiliante temporibus maneat inconvulsum, ita, ut dictum est, de omnes homines, qui super terra vel suprascripte basilice sancti Uincenti et domni Germani conmanere noscuntur, et de caput eorum et de omnes redibutiones, quicquid fiscus noster exinde exigere aut sperare potuerat, vos omnimodis praesentaliter removere nec requirere non studeatis. Et [si] fortasse caliditatem iudicum faciente ipsas emunitates aliubi fuerint inruptas, amodo decernimus, ut nullus hoc facere presumat, qui non vult rerum amissione multari, sed quod a priscis parentibus nostris anteriores reges ad ipsa sancta ecclesia domni Uincenti et sancti Germani noscitur fuisse concessum, inspectas eorum praeceptiones vel nos a novo nostra indulgentia roboramus atque plenissima et prumptissima voluntate pro respectu fidei iam dicto Lantfredo abbate suisque successoribus concedimus, ut nullus quicquid pro qualibet occasione refragare aut minui convelli praesumatis, sed quod fiscus noster de antedictis villis suprascripti basilice sancti Uincenti vel domni Germani ubicumque in regno deo propitio nostro habere videtur, ad eandem pertenentium potuerit augmentare, ad ipsa sancta basilica perennis temporibus proficiat in augmentis. Hanc quoque auctoritatem, ut perenniter nostris et futuris deo auxiliante temporibus a nobis vel nostrisque successoribus inviolabiliter vigorem obtineat firmiorem, manus nostrae subscriptionibus subter eam decrevimus roborare et de anulo nostro subter siggillare.
Signum (M.) Caroli gloriosissimi regis.
(C.) Rado advicem Hitherii (SR.). (SI.)
Data tertio decimo kalendas novembris anno quinto regni nostri; actum Haristalio palatio publico; in dei nomen feliciter.