Karl der Grosse verleiht dem Kloster Lorsch Immunität.
Datierung: 772 05
Ausstellungsort: Diedenhofen
Karolus gratia dei rex Francorum vir illuster omnibus fidelibus nostris tam presentibus quam et futuris. Quotiens recta petitio sacerdotum, quod pro oportunitatibus locis sanctorum pertinet, ad aures claementiae nostrae processerit, talem decet esse obauditam vel effectui in dei nomine mancipatam, unde aeterni retributoris veniam mereamur adipisci et eis delectet pro stabilitate regni nostri iugiter exorare vel in omni parte erga nostrum [regnum] fideliter assistere. Igitur cognoscat magnitudo seu utilitas vestra, quod nos ad monasterium quod dicitur Lauresham, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli vel ceterorum sanctorum et ubi preciosus domnus et sanctus preclarus martyr Nazarius in corpore requiescit vel in virtute fulgescit et venerabilis vir Gundelandus abba unacum norma monachorum preesse videtur, infra pagum Rhenensem super fluvium Wisgoz, integram aemunitatem eius merito compellente plena et integra gratia pro mercedis nostrae augmento vel pro eius quiete aut successorum illorum visi concessisse. Quapropter [per] hoc preceptum specialius decernimus ordinandum, quod in perpetuum volumus esse mansurum, ut neque vos neque iuniores seu successores vestri nec quislibet de iudiciaria potestate accinctus in curtis vel villis ipsius monasterii aut aecclesiae suae aspicientes in quibuslibet pagis atque territoriis, tam quod presenti tempore videtur possidere vel dominare, quam quod adhuc ex munere regum seu reginarum seu quod per collata populi vel de comparato vel de quolibet adtracto augmentare vel inmeliorare seu adtrahere potuerint, ad causas audiendum vel freda undique exactandum nec fideiussores tollendum nec mansiones aut paratas faciendum nec ad homines suos tam ad ingenuos quam et ad servientes seu accolas ipsius monasterii distringendum nec ullas redibitiones publicas requirendum nec exactandum, quod ad partem fisci nostri exinde reddebitur, penitus ingredere iudiciaria potestas aut missi nostri discurrentes non presumant, nisi omnes villas suas sub emunitatis nomine cum omnibus fredis aut coniectus seu publicas redibitiones concessas, omnia, sicut superius comprehensum est, tam ipse abbas quam et successores sui hoc in dei nomine valeant possidere vel dominari, ut nullus quislibet de fidelibus nostris tam presentibus quam et futuris hoc, quod nos pro nostra mercede vel pro stabilitate deo adiuvante regni Francorum ad ipsam casam dei indulsimus, ullo umquam tempore vel qualicumquolibet ingenio irrumpere videatur, sed, sicut superius meminimus, nostris et futuris temporibus absque ulla contrarietate partibus predicti monasterii volumus in omnibus esse conservatum atque indultum. Et ut hec auctoritas firmior habeatur et per tempora melius conservetur, manu propia subter decrevimus roborare et de anulo nostro sigillari precepimus.
Signum Karoli (M.) gloriosissimi regis.
Rado advicem Liudberdi recognovi.
Datum in mense maio anno quarto regni nostri; actum Theodonevilla palatio publico; faeliciter.