Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 61

Karl der Grosse bestätigt dem Kloster St. Maur des Fossés die Immunität.
Datierung: 771 04 11
Ausstellungsort: Worms

(C.) Carolus rex Francorum vir inluster. Se illa beneficia, quod parentis nostri eorum fidelibus vel sacerdotibus presteterunt vel concesserunt, pro nostris oraculis confirmamus, domino retributorem ob hoc habire confidemus et eos de gracia nostra fideliter adortamus. Igitur venerabilis vir Herlafredus abba de monastirio Fossato, qui est in honore sancti Petri et sancti Mariae vel citerorum sanctorum super fluvium Materna in pago Parisiaco constructus, ubi ipse abba cum turma plurima sub sancta regula vivere vel conversare viditur, climenciae regni nostri credidit suggerendum, eo quod domnus et pater noster Pipinus quondam rex integra emunitate de omnes villas vel curtis ipsius monasterii sui in quascumquelibet pagus atque terraturiis, quicquid presente temporis possidebat aud adhuc inantia ibidem additum et conlatum fuerit, concessisset, ut nullus iudex poblicus ad res vel facultatis ipsius abbate vel monasteriae suae nec ad causas audiendum nec tulneo prindendum nec ad frida exigendum nec mansiones aud paratas faciendum nec fideiusoris tollendo ad hominis suos, tam ingenuos quam et servos vel qui super terra ipsius abbatis commanire viditur, tollendum nec nulla redibucione requerendum nec exactandum inibi iudiciaria potestas ingredire non diberit, nisi ipsi Herlafredus abba aud successoris sui omnes res vel facultatis eorum sub emmunitatis nomen cum omnes fredus concessus diberet possedire et domenare. Unde et ipsa precepcione suprascripto rege se ex [hoc] pro manibus abire adfirmat et ipse beneficius concessus de eo tempore usque nunc viditur esse conservatus; sed pro integra firmitate pediit celsitudinem nostri, ut hoc in id ipso Herlafredo abbate aud monastiriae suae vel successores suos pro nostrum preceptum ad luminaribus aeclesiae sancti Petri et sancti Mariae plinius in dei nomen confirmare diberimus. Cuius pedicione gradante animo ita prestetisse et in omnibus confirmasse cognuscite. Precipientis enim, ut, sicut constat domnus et pater noster integra emmunitatis suprascripto abbate, sicut superius loquitur, concessisset, ut nullus iudex poblicus ad res vel facultatis ipsius abbate aud monasteriae suae, quicquid presente tempore possedire vel domenare aud quod adhuc inantia addere vel inmeliorare potuerit aud ibidem additum vel conlatum fuerit, ut nullus iudex poblicus nec ad causas audiendum nec tulneo prindendum nec ad freda exegendum nec mansiones aud paratas faciendum nec fideiusores ad homines ipsius monastiriae vel qui super terras eorum conmanent tollendum nec nulla redibucione requirendum nec exactandum iudiciaria potestas ingredire non diberet et de eo tempore usque nunc ipsi benificius concessus circa ipsius abbate Herlafredo esse viditur conservatus, ita et inantia inspecta vel stante ipsa precepcione, sicut pro cadem pro nostrum preceptum plinius in dei nomen confirmatum, ipsi benificius concessus circa ipsius abbate aud parte monastiriae suae vel successores suos valiat esse conservatus. Ut et haec precepcio firmior abiatur, manus nostra supscripcionis subter eam decrevimus roborare.

Actum est Uuarmacia civitate poblici.

(M.) Carolus rex (SR.).

Datum quod fecit minsis aprilis dies undice in anno tercio regnante domno nostro gloriosissimo Carolo rege; in dei nomen feliciter.