Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sancte et individue trinitatis. Noverint omnes in Christo fideles tam futuri quam presentes, qualiter abbas Hersfeldensis nomine Meginherus laboriosa decimacionis sue acquisicione multis annis condoluit, donec consentiente hoc gratia Bardonis Moguntine sedis archiepiscopi venerabilis apud Heynricum, magni Conradi filium, Romanorum imperatorem augustum servitutis debito promeruit, uti homines in superiori villa Angelica sedes dicta pro redempcione decimacionis sue quotannis, sive sit fertilitas sive sterilitas, de unoquoque manso XII situlas vini persolvant. Et, ne qua persona magna vel parva hanc conditionem infringere pervaleat, Bardo sancte memorie archiepiscopus hanc cartam precepit fieri suique sigilli impressione firmari. Actum publice infra Mogunciam anno dominice incarnacionis MXLVII, indictione XV, II kal. iul., regnante Heynrico imperatore, Bardone Moguntini regiminis archiepiscopo venerabili, Stepphanoque, eiusdem ville chorepiscopo, atque Gebehardo archipresbytero, Sigifrido quoque comite atque Gerlaho ibi advocatis. Hii sunt testes, qui hoc viderunt et audierunt et pro certo sciunt: Otto dux, Sigifridus comes, Gerlahc, Godfridus, Eynhard, Ruthard, Wyso, Hezil, Lohan, Byzman, Wallecho, Hydo, Hardewyn, Hezyl, Hazecho, Reginhere, Ezzo, Albuin, Nonigo.