Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Der Kleriker Wigger schenkt dem Kloster Hersfeld die Hörige Huza, seine Frau, samt 5 Söhnen und dem, was es ihnen allen schenkt - 3 Hufen zu Westheim am Sebbel, seinen Hausrat und 6 Hörige -, ferner 7 weitere Hörige am gleichen Tage, an dem Gozzo und seine Frau dem Kloster ihr Gut Pfieffe schenken.
Datierung: 1037
Ausstellungsort: Hersfeld

In nomine sanctae trinitatis et individuae unitatis. Notum esse cupimus omnibus in Christo credentibus presentibus atque futuris, qualiter clericus quidam nomine Wiggerus conlateralem suam Huzam nuncupatam sibi tamen propriam tradidit ad monasterium Herveldia dictum, quod est in honore sanctorum apostolorum Simonis et Thathei constructum et super reliquias sancti Wigberthi confessoris cum quinque filiis eorum sic nominatis: Ruodolf, Megiza, Adila, Ruocila, Hunburc, ea scilicet ratione, quatenus his legibus servitutis, quo meliores servientes eiusdem monasterii uti decernuntur, quoad viverent, potirentur; insuper vero tum pro se tum pro parentum suorum anime salute VII alia mancipia sic nominata Buodo, Abbicho, Dioza uxor eius, Dicicha filia eorum, Lucicho, Willicha, Acila his prenominatis scanctis mancipavit. Eadem vero die eodemque loco tradidit ipse Wiggerus liberis parentibus procreatus prefato filio suo Ruodolfo adhuc puerulo tres mansos Westheim iuxta montem Sibilen sitos in propriam et hereditariam possessionem atque contectali suae Huozun ceterisque filiis suis tradidit ipse omnem suppellectilem suam, quam in suppremis habere potuisset, iure hereditario cum VI mancipiis sic nominatis: Didolf, Hildilin, Acilin, Nennu, Detda et Detda. Facta est autem hoc traditio coram abbate Meginhario omnique monachorum congregatione nec non advocato presente statimque iussu abbatis haec eadem scriptis pariter et sigilli inpressione sunt confirmata multis ex familia astantibus et coram aliis testibus, qui aderant, quampluribus. Nam eadem die Gozzo et sua conlateralis tradiderunt illo suum predium Phiopha nominatum. Hi sunt testes: Gerlach, Ruodunc, Luodiger, Reginwerch, Udo, Meginfrit, Adelbbold, Sigibodo, Gerhat, Adelger, Gozzo, Folkart, Unarg, Dimo, Ybiz, Gunteri, Wahsmuot, Erminolt, Dindo, Meginwart, Hucbbold, Hecil, Ezo, Hunizo, Mecilin, Sigehart, Dioderih, Ebbo, Reginzo, Gerolt, Elbivin, Welderih, Unizo, Ebizo Friderih. Acta Herolfesfelt anno ab incarnatione domini MXXXVII indictione V, regnante Cunrato imperatore, presente Meginhario abbate et Wolfhero advocato coram supradictis testibus.