Hageno, Kaplan Kaiser Konrads [II.], gibt dem Erzbischof Aribo von Mainz sein Gut in Rupperode und Altenfeld gegen eine jährliche Weinlieferung.
Dating: 1028 06 15
Place of Composition: Fritzlar
In nomine domini nostri Iesu Christi. Notum sit cunctis fidelibus presentibus scilicet et futuris, qualiter Hageno quidam Chvonrati imperatoris capellanus precariam cum Aribone sanctae Mogontinae sedis archiepiscopo fecit. Tradidit namque idem Hageno per manus advocati sui Ruobberti prefato Ariboni archiepiscopo in manum Erkanbaldi comitis predium suum, quod in villis quae dicuntur Ruobburgorod et Altunfeld habuit, cum omnibus quae ibidem fieri possent utilitatibus atque in eadem hora investituram talium remisit. Econtra autem supradictae aecclesiae archiepiscopus sepius nominato Hagenoni VIII karradas vini omnibus annis ad vitam eius dare constituit vel vineas tantundem vini ferentes, ut in tercia ebdomada post festum sancti Remigii in loco qui dicitur Castella vinum suis nunciis presentetur ea conditione, ut, si ipse prefatus Aribo archiepiscopus vel suorum aliquis successorum hoc placitum vel precariam infringere studuerit et predictas karradas vini dare noluerit, idem Hageno predium suum prenominatum ad se potestative recipiat et quid sibi inde libitum fuerit faciat, omnium contradictione remota. Anno dominicae incarnationis millesimo XXVIII, indictione XI, XVII kal. iul., anno vero ordinationis eiusdem archiepiscopi Aribonis VI; actum Fritislare.