Kaiser Heinrich II. stellt dem Kloster Hersfeld die von Otto [II.] gegen die Güter Moffendorf und Klobikau eingetauschten Zehnten unter Zurücknahme der beiden Güter wieder zu.
Datierung: 1015 01 26
Ausstellungsort: Frankfurt
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Heiniricus divina favente clementia Romanorum imperator augustus. Noverit omnium dei fidelium nostrorumque tam presentium quam et futurorum industria, qualiter Arnoldus Heroluesveldensis aecclesiae venerabilis abbas cum omni congregatione monachorum militumque suorum nos adiens conquestus est damna concambii, quod predecessor noster bonae memoriae Otto imperator augustus cum aecclesia sua fecit duo ei predia concedendo, Moffendorf videlicet et Cloboco, decimationem vero aecclesiae iuste pertinentem, quae etiam ei multo erat utilior, auferendo. Cuius itaque querimoniae lamentationem diligentissime inspicientes eiusque iustae peticioni assensum prebentes predia nobis merito pertinentia recepimus, decimationes autem aecclesiae iure et legaliter pertinentes per hanc nostram imperialem paginam reddendo concedimus atque largimur, concambiumque aecclesiae perniciose factum hoc modo infringendo dissolvimus et, quod aecclesiae ut diximus iuste pertinebat, firmiter corroboramus. Ut autem haec nostrae corroborationiis auctoritas stabilis et inconvulsa omni permaneat tempore, hoc preceptum inde conscriptum manu propria confirmantes sigilli nostri inpressione iussimus insigniri. Signum domni Heinrici invictissimi imperatoris augusti. Guntherius cancellarius vice Ercambaldi archicappellani recognovit. Data VII kal. feb. indictione XII, anno dominicae incarnationis MXV, anno vero domni Heinrici secundi regnantis XIII, imperii autem I; actum Franconovurt.