Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Heinricus divina favente clemencia Romanorum imperator augustus. Omnibus fidelibus nostris presentibus scilicet et futuris notum esse volumus, qualiter nos quoddam predium situm in villa Rizzesstat dicta cum mancipiis utriusque sexus et cum ceteris omnibus eius pertinentiis ab Heroluesfeldensi abbacia collaudatione Arnoldi eiusdem aecclesiae venerandi abbatis suique advocati Bernhardi nec non monachorum militumque suorum consensu per concanbium acquisivimus ac ei econtra VI litorum mansos integros in villa Bunon in pago Hessigowe in comitatu vero Friderici comitis sitos cum mancipiis utriusque sexus seu cum ceteris eorum utilitatibus cunctisque pertinentiis, terris videlicet cultis vel incults campis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus molis molendinis viis inviis exitibus et reditibus quesitis vel inquirendis seu cum omnibus que dici vel nominari possunt utilitatibus, per hanc precepti nostri paginam concedimus atque largimur et de nostro iure ac dominio in eius ius ac dominium omnino transfundimus; et si ibi integri inventi non fuerint, ubicumque in proximis villis possidere videmur, simili modo adimplendo donamus, ea videlicet racione, ut predictus abbas suique successores de prenominato predio exinde liberam habeant potestatem ad usum aecclesiae quicquid eis placuerit faciendi, omnium hominum contradictione remota. Et ut hec nostre donationis auctoritas stabilis et inconvulsa omni permaneat tempore, hoc preceptum inde conscriptum manu propria corroborantes sigilli nostri impressione insigniri iussimus. Signum domni Heinrici invictissimi imperatoris augusti. Guntherius cancellarius vice Erkanbaldi archicappellani recognovit. Data VII. kal. feb. indictione XII, anno dominicae incarnationis MXV, anno vero domni Heinrici secundi regnantis XIII, imperii autem I; actum Francovurt.