Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Notum sit omnibus fidelibus Christi, qualiter quidam nobilis homo Guntherius nomine tradidit ex hereditario iure suo et ex hereditate filiorum fratris sui, cui nomen est Sizo, haec predia Dierungun, Guncisrod, Othrichishusun, Hesseneberh cum mancipiiis et omnibus ad ea pertinentibus sancto Wicperto ad altare in villa quae vocatur Gelinge ad prebendam fratrum loci illius ea lege, quae familia illius aeccliesiae tunc habuit. Tradidit insuper eadem lege petente Godehardo venerabili abbate Sedinstede et Beringgi cum aliis rebus subiacentibus iuri Heresfeldensis aecclesiae. Horum prediorum affirmatione pepigit se ipsum et filios eius filiosque sratris advocationem super haec loca habituros: Ordorf, Wechmar Collithi, Waltsazi, Imilibe, Suabehusun, Hesseneberch. Hanc autema advocationem hoc pacto qui tenet teneat, ut ipsius abbatis miles sit et quinque scutatos ad orientales partes in expeditionem mittat, quibus tamen abbas victus nescessaria prebeat. .Quodsi aliquis superveniens abbas hanc traditionem fregerit aut alio verterit, heredes Guntherii hereditatem suam in proprios usus recipiant. Haec autem traditio facta est in domini nativitate sub priore Heinricho rege in Waluhusun ante occidentalem ianuam imperatoris cenaculi testante Godehardo abbate, contra quem haec acta est traditio preloquente Reinhardo illius abbatis signifero. Hi vero sunt testes, qui haec viderunt et audierunt: primus Widego illius affirmationis prefectus, Burchardus palatinus, Unico, Widelo et filii eius Rothtunc, Hildeward, Fulrad.