Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Heinricus divina favente clementia rex. Notum sit omnibus fidelibus nostris praesentibus scilicet et futuris, qualiter nos suppliciter postulanti venerabili viro Berenhario Heroluesfeldensis caenobii videlicet abbati, quia nobis et praecessoribus nostris fideliter servivit, per hoc regale praeceptum licentiam concessimus et hoc munus speciale sancti Wigberti regia auctoritate stabili perenniter dono contulimus, quatinus idem abbas Berenharius liberam habeat potestatem arbores nutriendi et singulare atque dominicale forestum faciendi in ipso loco monasterii Herolfesfeld de silva quae dicitur Eherineuirst his terminis et hoc ambitu: id est de aqua Owelaha sursum versus usque ad montem Salis et inde in Milmenebach, inde quoque transversum fluminis ad Regingozeshuson, donec inde perveniatur ad Starcolfeshuson, indeque ad Vuldam in villa quae dicitur Boumbach, de Boumbach ad Breidinge, hinc ad Solium Gumberti, de hoc loco per mediam Vuldam et villam quae dicitur Vkeuordi ad locum qui dicitur inferior Nuwisazi, inde sursum per Yubach et Hirzlaha et mediam aquam quae vocatur Deserta Herafa in Rindaha, donec per eius ascensum veniatur in Wilphaha, inde in fluvium Veneni, hinc ad Hunaha, inde per Hodensasson et Rinaha et Megingozeshuson usque ad ostia fluminum Vuldae et Owelahae, eo tenore, quatinus in hoc silve et aquarum circuitu nulla regni nostri magna parva persona aliquatenus praesumat venari aut ullo ingenio feras insequi sub nostrae firmitatis banno regali, nisi cui praefatus abbas Berenharius suique per tempora successores licentiam dederint. Et ut haec nostrae concessionis auctoritas stabilis et inconvulsa permaneat, hanc nostri praecepti paginam inde conscriptam manu propria roborantes sigilli nostri inpressione insigniri iussimus. Signum domni Heinrici regis invictissimi. Egilbertus cancellarius vice Willigisi archicapellani recog. Data III. kal. iun. anno domnicae incarnartionis MIII, indictione I, anno vero domni Heinrici regis I; actum in Rore.