König Otto III. bestätigt einen zwischen der Kaiserin Adelheid und Abt Vunniger von Memleben abgeschlossenen Tausch.
Datierung: 991 10 04
Ausstellungsort: Bodfeld
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Otto divina favente clementia rex. Omnibus fidelibus nostris praesentibus scilicet atque futuris, notum esse volumus, quomodo dilectam aviam nostram Adalheidem videlicet imperatricem augustam et Vunnigerum episcopum Mimilevensis ecclesiae abbatem condecuit inter se cum nostra licentia concambium quoddam facere. Dedit igitur praefata avia nostra ex parte suae proprietatis praedicto abbati et eius ecclesiae quicquid praedii habuit in villa Leboluesdorf dicta ad integrum in proprium, cum omnibus utensilibus ad illud rite pertinentibus in mancipiis utriusque sexus areis aedificiis terris cultis et incultis agris pratis campis pascuis silvis venationibus aquis aquarumve decursibus piscationibus viis et inviis exitibus et reditibus quaesitis et inquirendis cunctisque aliis appendiciis quae dici adhuc possunt; econtra ex parte ecclesiae Mimilevensis superius iam dictae nostro licitu et consensu accipiens ad usum vitae suae omnem decimam quae ad eam pertinet, in villis Midilhuson, Wolfersteti, Winkile, Brellidesdorf, Altsteti, Wibodesdorf, Sobechi, Rauininge, Alvundesleve, Kisilhuson, Sangirhuson, Lengiveld et Widelenrot dictis, ea videlicet ratione, ut eandem decimam, quamdiu vixerit ipsa, ad suum usum teneat et statim post obitum vitae suae in ecclesiae ius absque omnium hominum contradictione iterum redeat perpetualiter sub iure ipsius iam dictae ecclesiae et abbatis, qui tunc tempore vixerit, cum praedio praescripto tenenda. Et ut haec nostrae commutationis auctoritas et nostrae donationis traditio praesenti ac futuro tempore firmiter consistat, hoc praeceptum inde conscriptum sigilli nostri inpressione signare iussimus manuque propria ut infra videtur corroboravimus. Signum domni Ottonis gloriosissimi regis. Hildibaldus episcopus et cancellarius vice Willigisi archipiscopi recognovi. Data IIII nonas octob. anno dominicae incarnationis DCCCCXCI, indictione V, anno autem tertii Ottonis regnantis octavo; actum Botveldon; feliciter amen.