Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini dei salvatoris nostri Iesu Christi. Anno deo propitio pontificatus domini ... summi pontificis et universalis ... papae in sacratissima sede beati Petri apostoli ..., imperante domino nostro piissimo perpetuo augusto ... a deo coronato magno imperatore anno … , indictione ... , mense ... , die ... Quisquis actionibus venerabilium locorum praeesse dinoscitur incunctanter eorum utilitatibus ut proficiat summa cum diligentia procurare festinet. Placuit igitur cum Christi auxilio atque conbenit inter ... religiosum presbiterum et monachum atque coangelicum abbatem venerabilis monasterii sanctorum martirum ... qui ponitur in ....consentiente in hoc ab eo cuncta congregatione fratrum eiusdem venerabilis monasterii et e diverso Leo vir honestus seu Todoranda atque Sassa germane, ut cum domini adiutorio suscipere debeant a ... abbate suprascripti venerabilis monasterii vel a cuncta congregatione monachorum suprascripti venerabilis monasterii sibi consentiente, sicut et susceperunt suprascripti Leo vir honestus seu Todoranda atque Sassa germane conductionis suprascripti venerabilis monasterii, id est fundum qui appellatur Turano cum casis et vineis in integro et cum omnibus finibus terminis limitibusque suis, terris campis pratis pascuis, arboribus pumiferis fructiferis et infructiferis diversi generis, puteis fontibus rivis aque perennis edificiis parietinis adiunctis attiguis adiacentibusque suis et cum omnibus ad eundem fundum generaliter et in integro pertinentibus iuris suprascripti venerabilis monasterii, positum ... et inter affines ..., ita ut ipsorum studio eorumque labore suprascripti Leo vir honestus seu Todoranda atque Sassa germane fundum ipsum in integro qui appellatur Turano cum omnibus nad eundem pertinentibus tenere et possidere debeant et ad meliorem faciendum deo iuvante cultum perducant ipsius heredibusque ipsorum profuturum usque in tertium gradum, tertiam heredes, tertiam personam, teriam generationem, hoc est opsi, filii nepotesque ipsorum ex filiis legitimis procreati. Quod si vero filiis aut nepotes minime fuerint, uni, etiam extranrea persona cui voluerint relinquendi aveam licentiam excepto piis locis vel publicum numerum militum seu banda, serbata dumtaxat in omnibus propriaetate supra scripti venerabilis monasterii. Pro quo etiam supra scripto fundo qui appellatur Turano cum terris te rebus et cum omnibus ad eum generaliter et in integro pertinentientibus dare atque iinferre debeant a supra scriptis Leo vir honestus seu Todoranda atque Sassa germane heredesque suos rationibus in supra scripto venerabili monasterio singulis quibusque annis sine aliqua mora vel dilatione pensionis nomine ... Completa vero tertia generatione, ut superius legitur, tunc fundus ipse cum omnibus ad eum pertinentibus, sicuti fuerit cultus et melioratus, ad ius suprascripti venerabilis monasterii, cuius est proprietas, in integro modis omnibus revertatur, ut quisquis eiusdem venerabilis monasterii curam gesserit, iterum locandi quibus maluerit liberam habeat sine aliqua ambiguitate licentiam. De qua re et de quibus omnibus suprascripti iurantes dicunt utraeque partes per deum omnipotentem sanctaeque sedis apostolicae seu salutem domini nostri ... papae seu salutem ... imperatoris haec omnia quae huius charta seriem textus eloquitur, inviolabiliter conservare atque adimplere promittunt. Quod si quisquam eorum contra huius placiti conbentionisque charta in toto parteve eius quolibet modo venirem temtaberint, tunc non solum periurii reatum incurrant, verum etiam daturis heredes successoresque suos promittunt pars parti fidem servanti ante omnem litis initium pene nomine auri unciasebritias, et post penam absolutionis manentem huius placiti conbentionisque charta series in sua nihilominus mane ad firmitatem. Has autem duas uniforme uno tenore conscriptas chartas mihi Iohanni scriniario et tabellio urbis Romae scribendas pariter dictaverunt easque propriis manibus roborantes testibus a se rogatis obtulerunt subscribendum et sibi invicem tradiderunt sub stipulatione et sponsione solemniter interposita. Actum Romae diae anno pontificatus et imperii in mense et indictione suprascripta. † Signum manu supra scripto Todoranda qui hanc chartam fieri rogabi qui supra legitur…† Ego Iohannes scriniarius et tabellio urbis Romae qui supra scriptor huius chartae post testium subscriptiones et traditiones facta complevi et absolvi.