Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Benedictus episcopus servus servorum dei Boioni fratri, in Christo carissimo abbati venerabilis loci Mimilevensis suisque successoribus in perpetuum benedictionem. Convenit apostolico modoramine pia religione pollentibus benivola compassione succurrere et poscentium animis alacri devotione inpertire spe futurae beatitudinis assensum. Tunc enim lucri potissimum praemium apud rerum omnium conditorem deum consecuturos speramus, quando venerabilia loca oportune ordinata apostolice nostre auctoritatis privilegio in perpetuum mansura fuerint ordinata. Nam apostolicae et pastoralis sollicitudinis curam respicit queque ad stabilitatem pie sancteque religionis quocumque locorum ordinande pertinentia institutionis apostolice firmari censura. Quia caritas tua limina apostolorum adiens pro roborando apostolicae auctoritatis privilegio loco illo, in quo monachicae professionis instituta religio florere videtur, nos postulaverat, ne a quoquam deinceps convelli possit, ut more et auctoritate decessorum nostrorum idem monasterium, cui sub monachicae professionis institutione deo ordinante presides, nostri privilegii auctoritate firmaremus, racionabiliter peticionis existente causa dignum duximus tuae satisfacere caritati; maxime quia sanctissimus imperator Otto secundus, magnus pius ac pacificus noster spiritualis filius, nobis pia venerandaque collatutione suggessit se in partibus Thuringiae in loco qui dicitur Mimeleuo aecclaiesiam et monasterium sub instructione monachica et ad laudem et gloriam dei et salvatoris nostri Iesu Christi simulque sanctae ipsius genitricis et perpetuae virginis Mariae pro remedio animae sanctissimi genitoris sui aequivoci et coimperatoris augustae, qui ibidem infirmitate preventus hominem exuerat, tam pro salute sua quam contectalis suae coimperatricis augustae cum omnigenis sumptibus construxisse. Nam nuperrime hanc Romanam urbem, Francoms invasoris huiusce apostolicae sedis turbatam infestatione, pia religione atque humilitate ingressus aelectionis et consecrationis nostrae auctoritate roboraverat simulque in perpetuum sui memoriam Romanae aecclesiae statum in melius reformavit. Igitur tam praedicti imperatoris consensu ac peticione nostri ut diximus spiritualis filii quam a tua, o venerande abba, suggestione permoti hoc presenti privilegio nostrae apostolicae auctoritatis tibi tuisque successoribus ooncedimus in perpetuum, ut secundum regulam sancti Benedicti monachicae religionis institutione inibi deo famulantium habeatis potestatem. Et ne cuiuslibet infestatione hi, qui modo inibi deo militare sub predicta religi-one videntur ad presens vel per tempora successura ministraturi sunt, a qualibet magna parvaque persona inquietentur, ita ut quod deo debetur libere statutis horis persolvere onusque sibi impositum sufferre non possint, omnia, quae ad predictum locum, ut ita dicamus terras cultas et incultas prata pascua mancipia utriusque sexus, pertinentia per successura tempora fidelium Christi devotione conferenda presentis privilegii auctoritate mandamus atque sub anathematis sententia iubemus, ut aucta vel intacta usibus monachorum relinquantur. Sitque locus ille apostolica nostra auctoritate donante sine omni lesione liber et integer in arbitrio electionis totiusque monachicae professionis institutione venerabilium locorum, monasteriis Vuldensi, Augensi nostrorum decessorum auctoritate munitis aequalis per omnia; nec quilibet aepiscopus habeat in eodem monasterio ius vel fas aliam exercendi potestatem, nisi ea salva fraterna caritate, quam canonica promittit auoctoritas, nisi aliquid contingat emendandum, quod diabolica persuasione corruptum sit; sed haec in arbitrio potestateque Mogontini archiaepiscopi tantum, in cuius diocesi locus ille situs est, eo tenore scilicet pendeat sive ab abbate, quem eidem loco preesse contingat, vocatus vel correptionis advenerit causa libens nullum omnino ab abbate ex debito exigat ministerium, sed ex suo, si inibi aliquantulum morari debeat, vivens salvis et intactis monachorum rebus.