Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Otto divina providente clementia imperator augustus. Quoniam regum vel imperatorum prae decessorum nostrorum, qui undecumque in exaltandis aecclaesiis dei studuerunt, si mores donationibus compleverimus, regni vel imperii nostri stabilitatem fuisse consulimus: Idcirco omnibus sanctae die aecclaesiae fidelibus tam praesentibus quam et futuris notum esse volumus, qualiter nos pro remedio domni genitoris nostri scilicet Ottonis imperatoris augusti nec non pro statu et incolomitate regni vel imperii nostri quoddam praedium, quod ab quodam nostro amico, beatae memoriae domno Liutolfo videlicet aepisoopo, concambialiter mutuantes acquisivimus, sanctae dei genitrici Mariae monachisque in Mimenleua die noctuque deo et ut diximus sanctae dei genitrici Mariae, ubi domnus genitor noster Otto imperator augustus vita corporali exutus est, famulantibus in usum perpetualiter tradidimus in locis subnotatis: Wigildeshuson cum monasterio sancti martiris Alexandri, Ammeri, Laon, Thriburi in comitatibus Bernhardi comitis et Eilhardi, in pagis quoque Leri, Dersiburg et Ammeri, cum curtilibus aedificiis mancipiis terris possessis et inpossessis viis et inviis exitibus et reditibus quesitis et inquirendis pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus molendinis piscationibus; bannum quoque et teloneum in Wigildeshuson, seu cuiuscumque modi utilitatis ad nostrum ius teneri videbatur, sanctae die genitrici Mariae monachisque, qui sub regulari habitu sancti Benedicti in Mimenleua deo incessabiliter servientes, perpetuali traditione iniunximus, ita ut nullus comes seu advocatus aut aliquis publici fisci iuris exactor praedicta loca aut villas ibidem pertinentes ingredi praesumat homines constringendos aut paratas faciendas vel parafredos tollendos, nisi abbas aut monachi seu advocatus, quem ipsi sibi utilem elegerint, teneant et possideant et suis ut libuerit usibus adiungant. Et ut haec nostra traditio nostris successurisque temporibus firmius habeatur veriusque credatur, cartam hanc conscribi ac sigilli nostri impressione signari iussimus, quam et manu propria subtus firmavimus. Signum domni Ottonis magni et invictissimi imperatoris augusti. Hildiboldus episcopus et cancellarius advicem Willigisi archicappellani recognovi. Data X kal. octobris anno dominicae incarnationis DCCCCLXXX, indictione VII, anno vero regni secundi Ottonis XX, imperii autem XIII; actum Walahuson; in domino amen.