Papst Johannes XIII. verleiht dem Kloster Hersfeld freies Abtwahlrecht, unterstellt es dem päpstlichen Stuhl und verbietet jegliche Besitzschmälerung.
Datierung: 968 01 02
Ausstellungsort: Rom
Johannes episcopus servus servorum dei.Si semper sunt concedenda, quae piis desideriis congruunt, quanto potissimum ea, quae divini cultus prerogativa noscuntur, non sunt omnino anneganda, quae sunt a largitoribus non solum poscenda, sed vi caritatis procul dubio exigenda. Habita igitur sinodo et multorum venerabilium patrum coepiscoporumque nostrorum conventu Romae in aeclesia beati Petri principis apostolorum, assedentibus augustissimis imperatoribus Ottonum utrisque, anno scilicet imperii maioris sexto, minoris primo Ailulfus Herolfesfeldensis abbas, vir vitae venerabilis, postulavit a nobis, quatenus monasterium beatorum apostolorum Symonis et Iudae et beati Wicbertthi confessoris situm iuxta fluvium, cui Vulda nomen est, in pago Hassiae, cui idem abbas ad eam diem non erubescendus preerat rector, privilegiis apostolicae sedis decoraretur, ut sub iurisditione sanctae nostrae eclesiae, cui deo auctore presidemus, constitutum nullius alterius aeclesiae ditionibus summittatur. Pro qua re piis desideriis faventes hac nostra auctoritate id quod exposcitur effectui mancipamus. Et ideo sancimus firmiterque consciscimus, ut post tempora prenominati abbatis fratres eiusdem monasterii in sinu suae sanctae congregationis, si forte quis dignus inveniatur, abbatis eligendi liberam in perpetuum habeant potestatem. Ad hoc omnem cuiuslibet aeclesiae sacerdotem in prefato monasterio ditionem quamlibet habere preter sedis apostolicae antistitem prohibemus ita ut, nisi ab abbate monasterio fuerit invitatus aut hospitio fortasse receptus, infra terminos ipsius monasterii nihil suo libitu ordinare aut temere exercere presumat, statuentes etiam apostolica censura sub divini iudicii obtestatione et validis atque atrocibus anathematis interdictionibus, ut nullus post hac imperator aut rex sive quispiam alius, cuiuscumque sit dignitatis potestate preditus, eiusdem monasterii causis presumat incumbere vel minimum quiddam ex his, quae ad illud monasterium pertinere videntur, aut sibi temere vendicare aut alicui magnae parvaeque personae pro beneficio dare aut quolibet modo inde auferre audeat aut alienare. Tum profecto illud monasterium cum suo abbate, quicumque ipse sit perenniter, ut iam dictum est, firma stabilitate decernimus sub iurisditione sancte nostre aeclesiae permansurum, promulgamus etiam et hoc auctoritate beati Petri apostolorum principis coram deo et terribili eius futuro examine per huius nostri privilegii atque constituti interminamur, ne qua parva magnave persona sibi licere existimet aliquid ex possessionibus predicti monasterii involare tum ex his, quae ante hac a regibus, ducibus vel a ceteris christianis eidem sancto loco oblata atque collata sunt quam quae postmodum conferenda, ut profecto iuxta id, quod subiectum est, idem venerabilis locus apostolico hoc privilegio inconcusse donatus permaneat. Si quis autem, quod minime optamus, nefaria auctoritate haec, quae a nobis ad laudem dei pro stabilitate sepedicti monasterii statuta sunt, refragare presumpserit nostrique precepti transgressor, exstiterit, sciat se anathematis vinculo innodatum et cum diabolo atque Iuda traditore domini nostri Iesu Christi aeterni incendii supplicio deputatum. At vero qui pio intuitu huius apostolici constituti observator exstiterit, benedictionis gratiam misericordissimo domino deo multipliciter consequatur et vite aeternae particeps effici mereatur. Scriptum per manus Stephani scriniarii sanctae Romanae aeclesiae in mense decembrio, indictione undecima. Bene valete. † Signum domni Ottonis magni imperatoris augusti. † Signum domni Ottonis minoris imperatoris augusti. † Petrus Ravennensis aeclesiae archiepiscopus subscripsiit. † Sicholfus episcopus sanctae Placentinae aeclesiae consensi et subscripsi. † Odalricus episcopus sanctae Pergamensis aeclesiae consensi et subscripsi. † Marinus episcopus sanctae Sudriensis aeclesiae consensi et subscripsi. † Sico episcopus sanctae Pledensis aeclesiae consensi et subscripsi. † Benedictus episcopus sancte Fulinensis aeclesiae consensi et subscripsi. † Iohannes episcopus sancte Normensis aeclesiae consensi et subscripsi. † Iohannes episcopus Sanctae Galliensis aecclesie consensi et subscripsi. † Iohannes episcopus Arimnensis interfui et subscripsi. † Hubertus episcopus sanctae Lunensis aeclensiae consensi et subscripsi. † Gerhardus episcopus Faventinae aeclesiae consensi et subscripsi. † Aufredus episcopus Uerelecensis aeclesiae consensi et subscripsi. † Zenobius episcopus Fesolanae aeclesiae consensi et subscripsi. † Gaidulfus episcopus Firminae aeclesiae consensi et subscripsi. † Ego Petrus episcopus Camerinae aeclesiae ibi fui et subscripsi. † Eberhardus episcopus Aretinae aeclesiae consensi et subscripsi. † Stephanus episcopus Narniensis aeclesiae consensi et subscripsi. † Leo episcopus Ostiensis aeclesiae consensi et subscripsi. † Gisilbertus episcopus Castrenensis aeclesiae consensi et subscripsi. † Alperinus Ausculanus episcopus consensi et subscripsi. † Antonius Brixiensis aeclesiae episcopus subscripsi. † Deodricus episcopus Metensis aeclesiae consensi et subscripsi. † Lantwardus episcopus Mindensis aeclesiae consensi et subscripsi. † Hucbertus episcopus scripsit. † Liuzo episcopus Cremonensis aeclesiae interfui et subscripsi. † Ruodaldus patriarcha Aquilegensis aeclesie subscripsi. † Iohannes episcopus Turdonensis aeclesiae consensi et subscripsi. † Adalbertus episcopus subscripsit. † Otger episcopus subscripsit. † Sichelmus Florentinus episcopus subscripsit. † Albericus Marsus episcopus subscripsit. † Astingo Ausimane aeclesiae episcopus subscripsit. † Lunisso Lauicanensis aeclesiae episcopus subscripsit. † Erfemarius Antias episcopus subscripsit. † Iulianus Nucerinus episcopus subscripsit. † Stephanus Ceruiae episcopus subscripsit. † Atto Senegalie episcopus subscripsit. † Lupus Spoletinus episcopus subscripsit. † Liuto Clusianae aeclesiae episcopus subscripsit. Data IIII non. ian. per manus Widonis episcopi sancte Siluae Candidae aeclesiae et bibliothecarii sanctae sedis apostolicae, anno deo propitio pontificatus domni Iohannis summi pontificis et universalis tertii decimi pape in sacratissima sede beati Petri apostoli tertio, imperantibus domnis piissimis principibus augustis Ottone et eius equivoco filio a deo coronatis magnis imperatoribus anno maioris imperii sexto et minoris primo in mense ianuario, indictione suprascripta undecima.