Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sancte et individue trinitatis. Otto divina favente clemencia rex. Noverit omnium fidelium nostrorum presencium scilicet et futurorum industria, qualiter reverende memorie domnus Karolus quondam serenissimus imperator antecessor noster cuidam monasterio, quod dicitur Herolfesfeld, ubi beati Wigberti confessoris Christi corpus constat esse humatum, ubi etiam Bun abba esse dinoscitur, contulit quasdam capellas que sunt in pago Hosagewe, quarum una est in Gunrinhereslibien, alia in Hosterhusen, tercia in Haltsteti, quarta in Wuitheresteti, una cum decimis, que ad easdem capellas pertinere noscuntur et de villis circumquaque se consistentibus persolvuntur; sed quia munus sue liberalitatis nequaquam imperiali auctoritate firmatum fuerat, dilectissimus filius et equivocus noster Otto nostre suggessit mansuetudini, ut ob divinum amorem et memorati loci reverenciam atque adiumentum paterno muneri nostram superadderemus precepcionis auctoritatem, per quam labentibus seculis futuris absque cuiuslibet repeticione et retractione aut diminucione eas optinere pars prescripta monasterii valeret. Cuius suggestioni libentissime annuentes hanc nostram auctoritatem erga prefatum monasterium eiusque rectores ac ministros per tempora labencia Christo propicio succedentes fieri iussimus, per quam decernimus atque iubemus, ut suprascripte capelle cum villulis atque cum decimis suis ad eas pertinentibus in eius dicione et potestate perpetualiter consistant et nullus quilibet superioris aut inferioris ordinis eidem monasterio vel rectoribus ac ministris eius de eis ullam calumpniam aut exactionem quamlibet exquirere presumat, sed liceat eis quiete vivere ac sepe dictas res secure possidere atque disponere et pro nobis coniuge ac prole nostra seu stabilitate tocius imperii celitus nobis commissi dei misericordiam attencius exorare. Et ut hec auctoritas nostra inviolabilem et inconvulsam optineat firmitatem, manu propria nostra subter eam firmavimus et annuli nostri inpressione assignari iussimus. Signum domni Ottonis invictissimi regis. Ludolphus cancellarius advicem Brunonis archicapellani reconovi. Data VII. kal. septembris anno incarnationis DCCCCLVIIII, indictione III, regnante piissimo rege Ottone XXVI; actum Magdeburg.