Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Quia necesse est omni in hac mortali vita constituto semper animum illuc intendere, quo sperat se sine fine permanere, idcirco ego Himiza, licet pauper et modica liberis parentibus procreata, in nomine scanctae trinitatis et individuae unitatis pro salute animae meae in propriam ancillam ad altare, quod in honore duorum apostolorum Simonis et Thathei in loco qui dicitur Heroluesfelt constat dedicatum, memet ipsam contradidit. Ea scilicet ratione sit cunctis hoc notum, ut in omni anno, quoad viverem, III denarios vel eorum precium ad predictum altare solverem et, si uno vel duobus annis aliquo paupertatis vel infirmitatis impedimento id propositum negligeretur, in quarto, quicquid neglectum fuerit, sine contradictione et inculpabilis restituerem. Pepigi etiam in eadem traditione omnibus posteris meis hanc legem servitutis, ut huius generationis senissimum eundem censum sub eadem conditione tantum persolveret ceteris liberaliter viventibus et post mortem nostram caput optimum de viro ac de muliere vestimentum optimum iure altaris concederetur. Acta sunt hec anno dominicae incarnatiomis domini nostri Iesu Christi (DCCIIII), indictione (VIII), Otdone imperatore regnante, Haganone abbate, coram istis testibus sic nominatis: Meingoz, Gozbbold, Hertwin, Milo, Meginhart, Friderih, Obrat, Garaman, Heio, Walger, Adilunc, Odo, Luodiger, Dimo, Ybiz, Guntheri, Dindo. Siegelschnitt.