Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Noverit omnium fidelium tam praesentium quam sequentium industria, quod gloriosissimus rex Otto per interventum Haganonis venerabilis abbatis cum karta suo sigillo roborata tradidit mihi Hunoldo aliquantulum patrimonii iacens in pago Husidi in finibus villae sue Garostat in comitatu Willehelmi, quod quondam quidam possederat Rotbertus. Concessit insuper mihi in descriptione eiusdem kartulae, ut, si adquirerem consensum predicti abbatis ac monachorum Herveldensium, quatinus hoc illis darem et in commodo loco pro eo mutuum aliud acciperem pro utilitate videlicet ambarum partium. Quod et factum est. Nam tradidi illud ad altare sancti Wigberti redditumque est mihi alterum abbatis ac fratrum astipulatione Gunthario advocato in loco qui dicitur Almundeshusa iacens in finibus Wihdorpforum atque Balahornorum in comitatu Hassonum, quam domnus modo tenet Liudolfus. Hi sunt legitimi testes, qui scilioet viderunt et audierunt: Guntheri, Warmunt, Wolfer, Thiederich, Gumbraht, Bruninc, Hunholt. Manolt, Bruninc.