Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, quae pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Jesus Christus non quantitatem muneris, sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego in dei nomine Katan comes, Gunthere, Gumbraht, Rimis, Gunthere, Asolf comites, et Berhtirat deo sacrata, quae et Bietha, donamus pariter pro remedio animae nostrae ad monasterium, quod est constructum in honore sanctorum apostolorum Symonis et Tathei in loco qui dicitur Herolfesfelt, ubi corpus S. Wigberhti requiescit, et ubi Richolfus archiepiscopus misericordia dei praeesse videtur, hoc quod donamus: in pago Englide in villa que dicitur Collide aeclesiam unam, quae est constructa in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, portionem nostram, quicquid in ipsa aeclesia de paterno vel materno haereditate vel collaboratu visi sumus habere in reliquiis capsis crucibus, in auro et argento aedificiis terris araturis mansis mancipibus campis silvis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultum et incultum, totum et ad integrum donamus atque transfundimus de nostro iure in ius et dominium supradicto monasterio, ita ut ab hodierno die supradictum monasterium vel custodes illius habendi donandi dominandi possidendi vel quicquid exinde facere voluerint liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod fieri non credimus, si nos ipsi, quod absit, vel aliquis de heredibus nostris vel proheredibus vel quilibet obposita ulla persona qui contra hanc cartulam donationis venire aut eam infringere voluerit, afferat ad praedictum monasterium auri uncias II, argenti pondera IIII, et tamen quod repetit vendicare non valeat, sed haec praesens traditio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Facta est kartula traditionis haec sub die V. nonas mart. anno XXXIIII regnante domno nostro Karolo serenissimo imperatore. Actum ad Erfesfurt in palatio publico. Ego Theodoricus scripsi rogatus ab istis inferioribus scriptis, notavi diem et tempus quo supra. † Signum Katoni comitis, qui hanc cartulam traditionis fieri atque firmare rogavit.† Signum Guntheri. † Signum Rimesi. † Signum Asolfi. † Signum Emichonis. † Signum Warthahoi. † Signum Beratrudae deo sacratae. † Signum Guntheri. † Signum Richolfi archiepiscopi. † Signum Lungani. † Signum Gozlahi. † Signum Wernheri comitis atque missi domni Karoli imperatoris. † Signum Wigonis comitis. † Signum Liulonis. † Signum Hademari comitis. † Signum Lamberhti. † Signum Reginberhti. † Signum Wangonis. † Signum Beratmundi. †Signum Werinmundi. † Signum WachonisSignum Folcberhti. † Signum Guotmanni. † Signum Baduchoni. † Signum Hungasti. † Signum Widegoni. † Signum Hemithei. † Signum Wigbaldi. † Signum Adelgozi. † Signum Degenharii. † Signum Anulonis. † Signum Germonis. † Signum Eggerici. † Signum Gozmari. † Signum Salemanni.