Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Carlus gratia dei rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum. Quicquid enim locis sanctorum venerabilium ob amorem domini concedimus vel confirmamus, hoc nobis ad mercedem vel stabilitatem regni nostri in dei nomine pertinere confidimus. Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini presentium scilicet et futurorum, qualiter nos propter nomen domini et animae nostrae remedium donamus ad monasterium, quod Lullo archiepiscopus infra Bochoniam visus est aedificasse in honore beatorum apostolorum Symonis et Dathei in loco qui dicitur Heroluesfeld, donatumque in perpertuum esse volumus villam quae vocatur Thoranthorpf super fluvium Wisora cum omni integritate, id est terris domibis mancipiis vineis silvis campis pratis pascuis, a loco qui dicitur Badalacha per medium gurgitem Wisore usque ad locum, qui ab incolis vocatur Wihingesboumgarto, et inde per plateam que dicitur Hohastrazza usque ad paludem que vocatur Widinsio, sicque iterum per popularem plateam ad vallem qui dicitur Habuchodal, ibique pervadato flumine ad tumulos qui vocantur Hagenhougi et inde ad vallem qui dicitur Loubirindal sicque per devexitatem nemoris, sicut antiqua signa docent, usque trans fluviolum Feldaha, indeque per silvulam in Sclegilbah, sicque iuxta locum qui dicitur Steininfeld circa montes qui vocantur Uhsineberga iterum ad Badalacha, totum et integrum, sicut in nostra potestate haberi videbatur, ad ipsum sanctum locum, ut diximus, libenti animo concedimus. Propterea et hoc praeceptum donationis nostrae fieri iussimus, ut nullus praesenti vel futuro tempore abbati ipsius loci et monachis ibidem consistentibus in suprascriptis rebus inquietudinem audeat generare, sed in elemosynam nostrum ipis omni tempore proficiant in augmentis, quatenus illos melius delectet pro nobis domini misericordiam attentius deprecari. Et ut hec auctoritas firmior habeatur ac per tempora melius conservetur, manu propria subtus eam firmavimus et de anulo nostro sigillari iussimus. Signum Caroli gloriosissimi regis. Wigbaldus advicem Radonis recognovi et. Data pridie kal. septembris indit. VII anno XVIII et XIII regni nostri; actum Vurmacia palatio nostro; in dei nomine feliciter.