L'abbé de Gorze ratifie les acquisitions de terres faites par des hommes de l'abbaye à Flamersheim, dans le pays de Worms.
Datierung: 977 09 14
Ausstellungsort: Gorze
Quicquid scripto intimatur et dignum apicum adnotatione censetur, totum hoc emendationi et correptioni presentium et futurorum debet proficere. Quapropter, ut hoc quod presenti kartali descriptione volumus corroborari fixum iugiter maneat et prosit, et ne aliquis ministerialium deinceps audeat, sine precepto senioris, aliquid terre iuris fratrum alicui condonare vel vendere, scilicet ne accipiens utrumque iuste amittat et quod dedit et quod inlegaliter aquisivit, notum omnibus esse volumus quosdam homines nostros de villa Flammereshem, que est in Wormatie partibus, nostros ministeriales, monachos videlicet et laicos, sepius illuc directos, adisse cum muneribus et servitiis, ut aliquid terre sibi concederent. Illi ergo ultra iussum aliquid molientes, et nimis indulgentia sua incauti, et eo quod longe esset factum latere putantes, quibusque petentibus partes, secundum suum libitum, qualicumque munusculo accepto dederunt; et hoc de indominicatis terris. Dum hec itaque ad nostri noticiam pervenissent, contingentibus nobis in partibus illis advenire, dampnum nostrum videntes, omnino decreveramus in primis id destruendum perperam factum, sed iterum pauperum hominum laborem miserantes, consilio cum fidelibus nostris habito, quid facto opus esset in commune tractavimus. Unde quod communi assensu et consilio fratrum et fidelium nostrorum, et ipsorum multiplici rogatu pauperum hominum statuimus, his litterarum testimoniis notificamus, terras illas quas adquisierunt, per hanc cartam traditionis, solide teneant, possideant, habeant omni tempore, ipsi et posteri eorum et filii filiorum, per nostram donationem et omnium fratrum, sub tali censu et servitio quod iuste inventum fuerit, et ipsius terre precium exigerit. lnsuper et rogamus et petimus tam presentes quam futuros ut, sicut ipsi quicquid ratum gesserint firmum et stabile esse volunt, ita nostrum super hac re, propter Deum et pacem miserorum hominum, ut exoptata cunctis mortalibus quiete fruantur, velint inconvulsum manere factum. Quod factum est tempore Ottonis, divi et augusti imperatoris, anno regni eius V, et sub venerabili Mettensis urbis episcopo Deoderico, anno presulatus eius XIII, in Gorziensi monasterio, sub die XIIII kalendas octobris, anno ab incarnatione domini nostri Jesu Christi DCCCCLXXVII, indictione V. Et hanc cartam soliditatis, secundum morem priorum, signi nostri et fratrum idem consentientium adnotatione corroborari subter curavimus. Signum domni Odelberti abbatis, qui hanc cartam fieri iussit; Signum Theuteri prepositi; S. Angelranni decani; S. Salechonis; S. Beraldi; S. Herchengeri; S. Willebaldi cellerarii; S. Adelgeri; S. Adelberti; S. Angelramni; S. Bernacri, qui hanc cartam scripsit; Signum Adelberti advocati; S. Wahini; S. Wargisi; S. Birardi clerici; S. Adelberti. lsta sont nomina hominum quorumdam supramemoratam terram tenentium: Biraldus, Wachodinus, Muozo, Dancho, Azo presbiter, Willicho, Sicchilinus, Regilo, Azzilinus, Haimo, Brimilo, Woppo. Nomina scabiniorum: item Woppo, Willichinus, Waachlinus, Azomannus, item Regilo, item Brimilo. Signum Immonis, comitis palatii; Signum Birardi comitis; Signum Alardi comitis; S. Azzonis comitis; S. Bozelonis comitis; S. Folmari comitis; S. Hardonis comitis; Signum Hamedei, advocati loci. Postquam ergo hanc rationem kartali descriptione firmavimus, contigit hos homines nostram misericordiam adire, ut sibi aliquid terre indominicate concederemus, et nequivimus contradicere ut misericordiam illis non impenderemus; servieruntque statim in presenti quantum potuerunt, et singulis annis in Pascha Domini censum in quatuor solidis denariorum statueront. Precamur ergo tam presentes quam futuros ut, sicut ipsi quod constituunt fixum et stabile esse volunt, ita propter Deum et quietem pauperum hoc nostrum factum inconvulsum et firmum permittant.