Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DONATIO BERNACRI.

Ego itaque Bernacher, pro Dei intuitu necnon pro anime mee remedio, per hanc cartulam donationis dono res meas quas habeo in villa Silviniaco ad monasterium sancti Petri quod dicitur Gorzia, ubi inclitus martir Gorgonius corpore requiescit; hoc est iornales sex de bona terra, et de vinea petias tres ad colligendum de vino modios sex; hec michi ex parte patris mei veneruot. Similiter ibi trado mansum unum, quem cum Willardo, filio Helmerici, commutavi, qui ita terminatur : de uno latere tenet Odelricus, frater meus, et de tribus lateribus est via publica; aspiciunt ad ipsum mansum iornales V de bona terra, et de alia non tam bona iornales X, et de prato ad colligendum fenum carratas III, et vineam unam in qua possunt colligi de vino modii decem. Confinia illorum, id est terminationes, non necesse est hic ponere, quia satis nota sunt vicinis ville illius. Ea tamen ratione ut fratres mei, Ragenelmus et Bernincgus, atque successores eorum, ipsas teneant et pro eis singulis annis, in festivitate Omnium sanctorum, duos solidos ad luminaria concinnanda persolvant. Et si hoc agere negligunt, ipse res in potestate congregationis iam dicti monasterii per omnia maneant, habeantque ex illis licentiam tenendi, vendendi vel quicquid illis placuerit agendi. Actum publice in monasterio Gorziacensi, anno ab incarnatione Domini DCCCCXXXV, indictione VIII, epacta XXIIII, concurrente III, anno quo mortuus est Henricus rex. † Signum domni Adalberonis, venerandi presulis; Signum domni Agenaldi, abbatis; † Frederici; Odilonis; † Andree ; † Johannis ; † Humberti decani ; † Angelardi ; Bricionis; † Ardowici; † Randinci; † Aquilonis; † Huberti ; † Ardowini ; † Teutheri ; † Rothinci ; † Blitheri ; † Milonis; Lodowini. Ego Bernacher, iubente domno Agenaldo abbate nostro, scripsi.