Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
CONFIRMATIO DONNI LUDOICI IMPERATORIS DE REBUS NOSTRIS.

In nomine domini Dei, ac salvatoris nostri Jhesu Christi, Hludowicus, divina ordinante clementia, imperator augustus. Cum iustum esse constat ut regalis atque imperialis potestas his aliquod munus impertiat quorum necessitas hoc postulare comprobat, tum non minus equitatis ordo videtur exigere ut his eadem potentia liberius aurem accommodet, et eorum peticiones ad effectum perducat, quorum fideli famulatu manifesta devotionis obsequia demonstrantur. Idcirco notum fieri volumus omnium fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum sagacitati, qualiter, suggerente atque petente Madefrido, fideli nostro, res quasdam Hartdemannus proprietatis sue, que sunt in pago Scarponinse, in fine Teodalciaga, et in fine Scamninse, et in fine Helmunciaga, et in fine Audoniaga, et in fine Adsosoloniaga, et in fine Walaburicinse, et in fine Halaricinse, et in fine Cimboloniaga, et in fine Dodoniaga, et in fine Bedernecinse, et in fine Bavoniaga, id est tam mansis, casis, casulis, cum omnibus edificiis desuper positis, campis, pratis, vineis, silvis, cultis et incultis, aquis aquarumque decursibus, quicquid ab hac die Hartmannus visus fuit habere et potestatem habuit, totum ad integrum, ad partem sancti Stephani, vel sancti Petri, vel sancti Gorgonii, vel ad ipsum monasterium Gorzia condonavit, ad tempus Optarii abbatis, et accepit in prestariam in pago Scarponinse, et in fine Bavoniaga, vel in ipsa villa Bavono curte, sicut et ipsa prestaria docet, totum et ad integrum. Postea venit Magulfus, corepiscopus atque abbas de ipso monasterio, et voluit prestariam ipsam cassare. Tunc Hartmannus comes ad nostram accessit clementiam, deprecans ut ipsam prestariam, quam a supramemorato abbate Optario acceperat, per nostram mundeburdam et licentiam, diebus vite sue, sicuti inter eos convenerat, habere potuisset. Cuius peticionibus, domus Dei utilitatem considerantes, captato fidelium nostrorum consilio, annuimus, et ideo hanc nostre auctoritatis largitionem predicto fideli nostro Hartmanno, pro peticionne Madefridi, fidelis nostri, ac ceterorum, fieri decrevimus, per quam statuimus atque sanccimus ut res superius scriptas, quas tam ipse Hartmannus ad ipsam casam Dei dedit, quam etiam illas quas in prestariam accepit, per hoc majestatis nostre preceptum, secundum predictam conventionem, diebus vite sue secure possideat, et nullum exinde pontificium in quibuslibet rebus vel corporibus aliquid minuendi habeat, sed quicquid ibidem accrescere, immeliorare vel adtrabere voluerit, ac si liberos proprios ex rebus memoratis heredes fieri decerneret. Satagat ita tamen ut, per singulos annorum recursus, persolvi in censum ad festivitatem ipsius heati martyris Gorgonii, quod est V idus septembris, solidos V denariorum, aut quantum de cera precio tanto comparari potest, facial; quod si de ipso censu negligens aut tardus extiterit, emendato neglecto, quod teneat tenet. Post discessum vero suum, quando sic Deus voluerit, ipse res bene aucte et emeliorate, absque ulla contradictione vel iudicis assignatione, ad iam fatum monasterium redeant. Hec vero auctoritas clementie nostre ut inviolabilis et inconvulsa permaneat, manu propria subterfirmavimus, et bulle nostre impressione signari iusaimus. Signum Hludowici serenissimi regis.Ego Durandus, diaconus, ad vicem Helisaar recognovi. Data X kalendas aprilis, anno ab incarnatione Domini DCCCXV, indictione VIII, epacta VII, concurrente VII, anno vero II° regni Hludowici imperatoris. Actum Aquisgrani, palatii regii, in Dei nomine feliciter. Amen.