Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DONATIO LUTTRANDI DE SCAMNIS.

Ego in Christi nomine Leutbrandus, filius Rimbrandi, tam pro Dei timoris intuitu quam pro anime mee remedio, seu et pro eterna retributione, per hanc cartulam donationis sive testamenti dono ad sacrosanctam ecclesiam sancti Petri et Pauli, vel sancti Gorgonii martyris, ubi ipse domnus martyr Gorgonius in corpore requiescit, vel ad monasterium quod vocatur Gonia, ubi in Dei nomine Theomarus abbas, vel cuncta congregatio monachorum que ibidem consistere videtur, dono, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, hoc est rem meam in pago Scarponinse, in fine Scaninse, vel in ipsa villa Scannis, hoc est mansos, campos, prata, silvas, et terras aratorias, et vineas, omnia et ex omnibus, quicquid de genitore meo Rimbrando michi advenit, totum et ad integrum, a presenti die condono, trado atque transfundo in Dei nomine ad possidendum, eorum agentibus vel monachis omni tempore proficiat in augmentum sui. Actum anno ab incarnatione Domini DCCLXXVI, indictione XIII, epacta XV, concurrente VI, anno octavo regni domini nostri Karoli regis, XII kalendas julii.