Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
CONFIRMATIO KAROLI REGIS DE OMNIBUS POSSESSIONIBUS NOSTRIS.

Karolus, gratia Dei rex Francorum, vir illustris, omnibus episcopis, abbatibus, comitibus, etiam missis atque universis fidelibus nostris tam presentibus quam futuris. Si peticiones sacerdotum ac servorum Dei, in quo nostris auribus suggesserint, ad effectum perducimus, regiam mansuetudinem exercemus, atque pro salute anime ac stabilitate regni nostri ut Domini misericordiam exorent, eorum animos exhortamus. Igitur sollertia vestra noverit venerabilem virum Theomarum abbatem ad nostram advenisse presentiam, qui detulit nobis privilegium sancte recordationis Chrodegangi, archiepiscopi Mettensium urbis, quod circa monasterium Gorzie, ibi usque in finem seculi habitantibus conscripserat, ubi tenebatur insertum qualiter per commeatum et voluntatem domini et genitoris nostri Pippini, quondam regis, etiam et consensu suorum sacerdotum et clericorum, supradictum monasterium in honore apostolorum Petri et Pauli constat edificatum, ubi et postea sanctissimi corpus Gorgonii Roma deportatum recondidit, ea scilicet conditione, ut in ipso monasterio monachi secundum ordinem et regulam sancti patris Benedicti perhennibus temporibus viverent, atque pro se et pro aliis Domini misericordiam indesinenter exorare studerent. Tamen, ad confirmandum huius boni operis certamen, cognovimus diversas res ad eumdem sanctum locum prefatum episcopum delegasse, atque ita confirmasse, ut deinceps nec ab ipso episcopo, suis siquidem successoribus aut archidiaconis, seu ceteris ecclesie ordinatoribus aliquo tempore fuisset irruptum. Unde asserit prefatus Teomarus abbas, suique monachi, hoc privilegium conservatum, et hec omnia quieto ordine se possidere; sed pro firmitatis studio petiit celsitudinem nostram ut circa prefatum monasterium eiusque rectores nostram denique confirmationem, pro mercedis augmenta, conscribere atque confirmare deberemus; cuius peticionem denegare nequivimus, sed libenti animo hanc prestitisse vel confirmasse cognoscite. Precipientes enim iubemus ut inspectum iamdictum privilegium, sicut per eumdem declaratur, sicut ab ipso episcopo per commeatum et voluntatem domini genitoris nostri seu sacerdotum ac clericorum factum est, quod sanctissimi episcopi in publica firmaverunt synodo, ita cum Dei et nostra gratia sit in omnibus conservatum, et neque a pontificibus Mettensium, aut reliquis ejusdem ecclesie rectoribus, ea que in hoc privilegium continentur confracta ne quoquomodo aliquando irruptum sit, sed sicut prefatus pontifex pro laude et servitio omnipotentis Dei prefatum sanctum locum adordinavit, pro communi scilicet sua regumque atque Francorum mercede, in nostris et futuris temporibus perduretur, quatinus melius delectet eiusdem ecclesie rectores, cum ipsa sancta turba monachorum pro salute patrie vel stabilitate regni nostri Domini misericordiam deprecari. Signum Karoli gloriosissimi regis.