Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DOTALICIUM QUO PIPPINUS REX DOTAVIT ECCLESIAM GORZIENSEM IN DIE QUA DEDICATA EST.

Gloriosus itaque Chrodegangus, Metensis episcopus, perfectis Gonie habitaculis et murorum decore in circuitu bene compositis, domnum apostolicum Johannem, qui tunc in Magontia concilium adunaverat, adiit, et eum, omnesque quos poterat episcopos, ad benedicendum monasterium conduxit, in quo postea nobilissimum martyrem magnumque patronum Roma delatum collocavit Gorgonium. Beatus igitur papa, monasterii consecratione ecclesiastico more completa, cum inter missarum celebrationem clarum exhortationis habuisset ad populum sermonem, hune tandem loquendi fecit finem. « Quoniam, inquit, in nomine Domini sumus congregati, non duo tantum vel tres, verum etiam XXIIII ecclesiarum Dei presules, secundum ipsius promissionem, Christum in medio nostrum esse credimus presentem et nostri officii cooperatorem, de cuius nos misericordia confidentes, in verbo eius, sub testimonio filii nostri regis christianissimi et presentis ecclesie, statuimus pacem loco Gorziensi, et perpetuam libertatem, in quo cum quiete monachi, et sine impedimento seculari, Deo nostro servire debeant omni tempore securi. Et ut proposito suo liberius insistant, interdicimus auctoritate apostolorum Petri et Pauli, in quorum honore locus ipse dedicatus est, ut nullus episcopus, clericus aut laicus, de rebus eorum necessitati fidelium devotione et precipue carissimi fratris nostri Chrodegangi, datis vel dandis ecclesiis, decimis, villis, redditibus sive omnibus que ad eos pertinent, imminuere, usurpare aut extra rationem inquietare presumat. Si quis autem huius decreti nostri tenorem sciens scelerato ausu contemptor extiterit, et pauperum Christi sustentationem, deliberato consilio et corde perverso, nimie et indiscrete invadens abstulerit, nisi resipgerit, et monachos quos lesit digna satisfactione placaverit, ut sacrilegus anathematis vinculo eternaliter obligatus sit. » Quam sententiam cum ceteri una voce confirmassent episcopi, dicentes : « Amen, Amen; » et placuisset omnibus, rex processit ad altare, devotus, offerens super illud fiscum regium qui Noviant vocatur, euro omnibus appendiciis eius, moxque privilegii sui auctoritate corroboravit retinendum ecclesie; deinde multi nobiles offerebant mulla, cum tali gaudio et leticia qualis non fuit in regione nostra nec ante nec postea. Acta sunt autem hec omnia in conspectu gloriosissimi regis Pippini secundi, XVII kalendas julii, anno quoque DCCLXII ab incarnatione Domini.