Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 527


Datierung: [780 (ca. 795?)-802](02 07)

In dei nomine. Licet sint parva et exigua, quae pro meis inmensis offero sceleribus, tamen scio aequissimum iudicem plus devotionem mentis quam quantitatem perpendere muneris. Idcirco ego Theotricus inspirante dei gratia sana mente devotaque voluntate dono atque trado in elimosinam meam ad sanctum Bonifatium, qui corpore requiescit in pago Grapfelde in silva Bochonia prope ripam fluminis Fuldae, ubi vir venerabilis Paugolfus abbas turbae monachorum pius praeest pater, dimidiam meam paternalem haereditatem et duas partes de meo elaboratu in loco, qui dicitur Lantfrideshus, prope ripam fluminis Fuldae, id est terris, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, domibus, aedificiis, mancipiis, quorum nomina haec sunt: Nandger, Theotwih, Prunhilt cum omni eorum supellectili et sumptu, ita ut a die praesente omnia illa in meam elimosinam in vestrum transeant dominium, ut firmissimam in omnibus habeatis potestatem facere de illa re, quicquid nobis placuerit, nullo quod absit contradicente.