Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 526


Datierung: [795?-802]

Licet sint parva et exigua, quae pro inmensis meis offero sceleribus, tamen scio aequissimum iudicem plus devotionem perpendere mentis quam quantitatem muneris. Idcirco ego Ernust et coniux mea Wartrun donamus atque tradimus in elimosinam nostram ad sanctum Bonifatium, quicquid in pago Grapfeld in villa Streuu nobis ex parentali iure haereditaverunt patres nostri, id est in terris, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, domibus, aedificiis, mancipiis, quorum nomina haec sunt: Wolfhilt, Erpfheri, Wielrat, Wesant, Wirunt, Biricho, Ercanrat, Ota, Imma, Richolf, Theotwih, Iungolf, Otger, Ratswind, Theotswind, Wunnifrid, Hruadperaht, Wolfgis, Wolfbirg, Mahtwing, Brunhart cum omni suppellectili eorum et sumptu, et omne quicquid dici et nominari potest de mobilibus et immobilibus, de iumentis et animalibus et omnem elaboratum nostrum, quicquid deinceps elaboravimus, totum et integrum tradimus ad sanctum Bonifatium praeter unum servum casatum, quem cum omni domo sua extra traditionem omittimus, ea scilicet causa, ut, quod tradimus, per vestram praestariam possideamus ad vitam nostram et, si alius ex nobis alium supervixerit, illud habeat ad vitam suam, post nostrum vero amborum obitum vos vel successores vestri tenendi, habendi, fruendi firmam et incontradictam in omnibus habeatis potestatem. Et hi sunt testes: † signum Ernustes et coniugis eius Wartrunu, qui hanc traditionem fecerunt. † signum Liwichen comitis. † signum Gundheres. † signum Regingeres. † signum Purgoltes. † Huomen. † Hruadinges. † Hahmuntes. † Marcwines. † Folctages. † Haholtes. † Hewinoltes. † Lantprahtes. † Erpfgeres.