Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 261


Datierung: 799 09 22

In dei nomine. Licet parva et exigua sunt, quae pro meis inmensis offero sceleribus, tamen scio aequissimum iudicem plus devotionem mentis quam quantitatem perpendere muneris. Idcirco ego Gerprahtus sana mente totoque desiderio dono atque trado in elemosinam meam ad sanctum Bonifatium, qui corpore requiescit in pago Grapfelde in monasterio Fulde, ubi vir venerabilis Paugolfus abba summa cum moderatione turbe monachorum pius preesse videtur abbas, quicquid in pago Wormacinse id est in Teinenheimo marcu proprietatis habeam id est in terris, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, vineis et tres ariales, quarum una media cingitur via publica et media hereditate sancti Bonifatii et proprietate Zotanes; altera duabus partibus circumdata est hereditate sancti Bonifatii et in duabus via publica et proprietate Starcheres; et tertia undique cingitur hereditate sancti Bonifatii; hocque totum atque integrum dono atque trado in elemosinam meam ad sanctum Bonifatium, uti per eius patrocinium merear infernalia vitare tormenta et aeterna adipiscere gaudia, sicque trado, ut ab hac die presente in elemosinam meam hec traditio firma et incontradicta transeat in dominium vestrum nullo, quod absit, contradicente. Scripta hec kartula traditionis in monasterio Fulda anno XXXI. regni domini Karoli gloriosissimi regis Francorum mense sebtemb. die X. kl. octob. † Signum Gerprahtes, qui hanc kartulam traditionis fieri rogavit. † Roccholf. † Helmrih. † Starcrat. † Betto. † Einheri. † Erhart. † Altpraht. † Odalheri. † Erhart. † Uurmheri. † Batucho. † Heriwin. † Wehtor. † Erpho. † Engilheri †.