Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 260
Datierung: 799 02 02
In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque in dei nomine ego Waltheri presbiter dono pro remedium anime meae ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, ubi ipse sanctus dei ac gloriosus martyr sacro requiescit corpore et ubi nunc Baugulfus abba preesse videtur, hoc est quod dono infra civitate Mogontia vineam unam, quod duobus lateribus sancti Bonifatii, tertio latere murus ipsius civitatis, quarto latere item murus, qui dicitur cestrina, ita ut ab hodierno die supradicti monasterii rectores vel custores illius habendi, donandi, dominandi, possidendi vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donationem venire temptaverit, iram dei omnipotentis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat et insuper inferat fisci dicionibus auri uncias II, argenti pondera IIII coactus exsolvat, et nec sic, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Facta kartula donationis sub die IIII. non. februa. Anno XXXI. regnante domno nostro Karolo glorioso rege. Ego Hiltibaldus rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Signum Waltharii presbiteri, qui hanc donationem fieri rogavit. † Walurammi. † Marcrati. † Moringi. † Witurammi. † Erchanberti. † Hrǒdoldi. † Heistolfi presbiteri. † Weniloni † presbiteri. † Cristani. † Hattoni †.