Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 245


Datierung: 796 12 14

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, quae pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque in dei nomine ego Halbwalah presbiter dono pro remedium animae Buoboni episcopi ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, ubi ipse sanctus dei ac gloriosus martyr sacro requiescit in corpore et ubi nunc vir venerabilis Baugulfus abbas preesse videtur, hoc est quod dono infra civitate Mogontia aream I cum omni aedificio, quod est ab uno latere Grimoldi, ab alio latere similiter, tertio et quarto via publica, ita ut ab hodierno die supradicti monasterii rectores vel custores illius habendi, donandi, dominandi, possidendi vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc kartulam donationis venire temptaverit vel eam infrangere voluerit, iram dei omnipotentis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat, insuper autem inferat fisci dicionibus auri uncias II, argenti pondera IIII coactus exsolvat et nec sic, quod repetit, evindicare non valeat sed presens donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnexa. Facta kartula donationis sub die XVIIII. kl. ian. XXVIIII. regnante domno nostro Karolo glorioso rege. Ego Hiltibaldus rogatus scripsi ac notavi diem et tempus quo supra. † Signum Halbwalah presbiter, qui hanc kartulam donationis fieri atque firmare rogavit. † Waluram. † Iburin. † Wigrih. † Erhart. † Hiltibald. † Erchanpraht. † Eriben. † Gundram. † Hahiho. † Weniho. † Herifrit. † Heribald. † Unno.