Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 239


Datierung: 796 06 05

Licet sint parva et exigua, quae pro meis inmensis offero peccatis, tamen scio aequissimum iudicem plus devotionem perpendere mentis quam quantitatem muneris. Idcirco ego Heiiat cum summa mentis devotione dono atque trado in elimosinam meam ad sanctum Bonifatium, qui corpore requiescit in monasterio Fulda, quod est constructum in pago Grapfelde in silva Bochonia, ubi vir venerabilis atque inluster Paugolfus abbas turbae monachorum pius praeesse videtur pater, quicquid proprietatis habeo in pago Grapfelde in istis subnominatis locis, id est in villa Munirihessteti et in villa Hengistorphe et in villa Ramnungon et in villa Salu, id est in terris, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, domibus, aedificiis, mancipiis, quorum nomina haec sunt: Heimarih, Hruadgart, Meginolt, Meriwih, Icha, Ratan, Iring, Ebur, Otulf, Encheo, cum omni eorum supellectili et sumptu, sicut supra dixi, totum et integrum, quicquid de mobilibus et immobilibus dici et nominari potest, trado ad sanctum Bonifatium in elimosinam meam, uti per illius patrocinium infernalia valeam vitare tormenta et aeterna coelorum adipisci gaudia, ea scilicet ratione, ut, quod trado, per vestram praestariam ad vitam meam possideam et habeam, quamdiu in seculo hoc vivam, unde passim humanae fragilitatis sustentare miseriam. Post exitum vero meum de hac praesenti luce vos et successores vestri tenendi, habendi, possidendi, fruendi firmissimam et incontradictam in omnibus habeatis potestatem. Scripta haec kartula traditionis in monasterio Fulda die non. mensis iunii anno XXVIII. regni domni Caroli gloriosissimi regis Francorum. Et hi sunt testes: Signum Eiiates, qui hanc kartulam traditionis fieri rogavit. † signum Truhtleibes. † Ascar. † Albwin. † Wolfhart. † Pappo. † Helpfrih. † Ercampald. † Wolftheo. † Baldheri. † Azzo. † Sundrolf. † Adalman. † Altmar. † Hruadman. † Sigiman. † Hiltibald.